In Mysterium Cosmographicum
190 i
1) Non est absurdum, Deum in conditu tantae molis demonstrasse suam omni-potentiam. Nec I)eo mundus magnus est, sed nos mundo parvi.Hoc unum habet, quod meae pro Copernico argumentationi objiciat: scilicet,imperfectam esse, quod comprehendat tantum secunda mobilia, omissa sphaerafixarum, propter ejus in Copernico infinitatem. Atqui, o Tycho, mundanae for-mae interest, quiescens a mobilibus tanto intervallo abesse. Nam si una pro-portione comprehendit Deus mobilia cum quiescente, cur illa moventur, hocquiescit? Nonne ad normam motuum convenit, distributam esse et quantitatem?
m) Quilibet se amat; sed hinc vide, quanti faciat meam argumentationem.
n) Non quidem est praetereunda, sed tamen non est immiscenda mobilibus, in hacillis propria speculatione.
14) p. 45. „Domesticus“ ille fuit Gellius Sascerides Hafniensis, Med. Stud. (mo-ritur Hafniae anno 1612, medicinae professoris munere fungens. De actione, quam contrahunc Gellium instituit Tycho anno 1596 ob res nuptiales, vide vitam Tychonis editama. 1756 a Phil, de Weistritz. p. 236 sq.), qui Cal. Aug. 1588 Maestlino opus Tychonismiserat, his additis verbis: Tycho me rogavit, ut suo nomine a te peterem, ne gravarere,hunc ipsum ejus librum perlegere et de eo tuum judicium Uraniburgum ad se perscribere.Is vero liber peculiari quodam consilio primum est editus, quamvis necdum vulgatus; primuset tertius brevi, ut spero, sequentur.
Quibus Maestlinus brevi post respondisse videtur, quum exstet ejusdem Gellii epistola(d. 19. Sept. 1588) ad M. data, in qua haec legimus: gratissimae mihi fuerunt literae tuaeet approbatio, qui tibi librum Tychonis, amici mei praestantissimi, testaris placere. Ut etiamTychonis desiderium cognoscas, transscribendum tibi duxi, quod a me suis literis flagitavit.Verba ejus haec sunt; si misisti Maestlino librum meum, ut te fecisse non dubito, rogo, utilli prima occasione scribere velis meoque nomine rogare, ut suam de iis, quae continet,sententiam mihi mature ante hiemem per literas significare non gravari velit. (Mss. Maestlini.)
Pauca hoc loco de Tychone addenda censemus, celeberrimo illo astronomo, qui fun-damenta jecit viamque aperuit Keplero observationum suarum diligentissimarum mole ademendandam astronomiam. Viri autem illius vitam, et, quibus defunctus sit, casus, quippemultis libris astronomicis et historicis iterum iterumque repetitos , pluribus referre non visumest. Haec tantum Gassendo auctore adjicere placuit. Tycho natus est Knudstorpii menseDecembri anni 1546, patre Otto ne Brahe, domino Knudstorpii, feudi in Scania siti,non procul ab Helsingborg. Educatus est Tycho a patruo Georgio Brahe. Anno 1559Hafniae, 1562 Lipsiae literis artibusque operam dabat, sed cognoscendorum siderum studiomagis ducebatur. Quum anno 1569 Augustam se contulisset, cum fratribus Hainzeliis (alteroconsule, altero senatore Augustano) observandis studebat sideribus, adhibitis satis subtilibusin hunc finem instrumentis. In patriam reversus anno 1571 ab avunculo Stenone Billedomum opportunam ad signa coelestia observanda donatam accepit, et anno 1576 concessitTychoni rex Daniae Fridericus II insulam Huennam, ut in eo quasi secessu astronomiaeoperam daret. Qua usus liberalitate constituit in medio campo magnificam arcem, quamUraniburgum nominavit. Hic commoratus est usque ad annum 1597, instrumenta ad ob-servandum summis impensis conficienda curavit (descripta haec instrumenta deprehendimusin peculiari opere, inscripto: Astronomiae instauratae Mechanica. Wandesburgi1598, recuso Norimbergae 1602.), discipulos et calculatores adscivit, totumque se dediditastronomicis observationibus. De his observationibus haec ipse dicit: quas Lipsiae in pueritiaperegi, pueriles et dubias appellare soleo. Quas vero postea Augustae Vindelicorum et inDania passim adeptus sum, juveniliter et mediocriter se habentes voco. Tertias autem, quaspostmodum Uraniburgi exactissimis illis instrumentis dimensus sum , viriles, ratas et certissi-mas appello et censeo.
Inde ab eo tempore, quo imperio potitus est Christianus IV (1588), res Tychonis, quam-quam per aliquot annos juvenis hujus regis gratia gaudebat, mutari et labi coeperunt: de-ficere reditus, quos ex regia munificentia antea obtinuerat, existere calumniatores et obtrec-tatores, et cum jam non posset ex reditibus propriis tantos sumtus sustinere, requirendi apudceteros patrocinii atque adeo sedis Uraniae alio transferendae cepit consilium (1591—96).
Quae eo usque typis imprimenda curavit, sunt, praeter opusculum de Nova Stella anni1572 (quod ipse in majori de eadem stella opere narrat publicatum fuisse anno 1573 curanteD. Pratense, Hafniae, „quod quidem opus non eo animo, ut in publicum emittendum ducerem,amicorum saltem efflagitationibus eo impulsus, id quidquid est, mihi non satisfacit.“), opusde Cometa anni 1577, et Epistolarum collectio (1596). Illud inscriptum est: DeMundi Aetherei Recentioribus Phaenomenis Liber secundus, qui est de illustri stella