Band 
Volumen primum.
Seite
194
JPEG-Download
 

194

In Mysterium Cosmographicum

Maestlinus ex libro memoriae amicorum sacrato hoc descriptum conservavit:

Mysterium Cosmographicum, inventum die 10. 20. Julii 1595.

Quisquis es dorgocfiXos, qui vides et intelligis; nec avagi&fxrjT(og rejicias, necaysto/MTQrjTtos numeres: et stupendam creatoris attonitus venerare sapientiam.

Quid mundus ? quae causa Deo ....

.... hiatu,

Aspice tentantem per quinque docere figuras. t

Frugibus inventis, quibus est in glande voluptas:

Cum grege porcorum capiant ex lintre subulci.

Ps. 19. Tot luce flammarum coruscum

Cerne oculis animoque coelum.

Hinc disce, prudens quam fuit artifex.

Haec in mei memoriam scripsi elegantissimo et doctissimo Juveni et amico meoUrbano Lubecia Pomerano, M. Joannes Keplerus Suevus; 111. Styriae procerum ma-thematicus. Graetii die 15. Oct. 1595.

27) p. 97. Liber Baro Sigismundus ab Herberstein (neque vero Heberstein, ut nomenimpressum est p. 48) filius fuisse videtur Sigismundi illius (f 1566) quem laudibus efferuntFreherus et Adamus in „vitis eruditorum“. Donum quod acceperat Keplerus ab illo, pocu-lum argenteum, transmisit Maestlino (vid. p. 48). Zehentmayerus, secretarius Herbersteini,saepissime Keplerum per literas adiit, ex parte jussu „Generosi sui“ (comp. Hanschiump. 126—146), ilioque teste Herberstenius intercessit pro Keplero exule Styriae (a. 1598et 1600), pro praemio propter dedicationem Prodromi, et saepius posthac munera misit haudaspernanda pro nativitatibus a Keplero concinnatis.

28) p. 100. Quas dicit Keplerus literas Galilaei et Tychonis (de Prodromo) ad ipsumdatas, exhibuimus in prooemio p. 40 et 43; Ursi literae leguntur in libello „contra Ursum“Prodromum proxime sequente, ubi, ut diximus, ea quae pertinent ad controversiam inter illumet Tychonem Keplerumque ortam, propius attinguntur.

Georgius Limnaeus, mathem. prof. Jenensis, haec Keplero scripsit: Nunquam Yir. Cl.a vetustissima illa Platonicorum philosophia adeo fui alienus, ut eam cum minutis nonnullisnostri temporis philosophis agro et finibus Reip. literariae expellendam esse censuerim: sedmajorem semper illi inesse sapientiam eamque eruditissimam, majora mysteria, quae ad ipsanaturae penetralia facillime discentes deducere possent, si duces et magistri essent in hocstudiorum genere innutriti. Dum vero hoc exoptavi, exoptavi autem saepissime, ecce nundinaeFrancofordenses nobis transmiserunt Prodromum tuum Cosmographicum, librum vetustissimaet vera sapientia refertum. Gratulatus igitur sum mihi, tale quid semper ab artificibus ex-pectanti, gratulatus sum studiosis vel maxime astronomiae, novam jam ad siderum cognitionemviam ipsis esse patefactam, gratulatus imo sum toti Reip. literariae, tandem aliquando vetu-stissimam philosophandi rationem quasi resuscitatam esse &c. Tibi de optimis conatibus juregratulamur et precamur, ut quemadmodum cursum instituisti feliciter, ita felicius in eo pergas,felicissime eundem conficias.

Tantum de tuo scripto, cujus quia mihi exemplaria misisti, gratias ago, et de partumeae Uraniae, si non par munus, aliquod tamen repromitto.

De Braheo Dano praeterea quaeris. Is est Tycho Brahe, ex nobilissima Daniae familiaoriundus, qui ut ferunt Regis beneficio obtinuit insulam celebris porthmi Danici Huennam,quam alii Scarlatinam vocant, in qua arcem et Observatorium construxit Uraniburgum. Dex-terrime eum observationes tractasse id artifices uno ore omnes fatentur, maxime illi, qui ali-quamdiu cum eo sunt versati, inter quos amicitia mihi sunt juncti N. R. Ursus et AdrianusMetius Alcmarianus. In lucem edidit observationes stellae prodigiosae anni 1572 et Cometaeanni 1577. Extat etiam Germanicum scriptum de signis futurae mutationis aeris petitis abanimalibus aliisque rebus inferioris naturae, impressum Uraniburgi, alius auctoris nomine, quodtamen Tychonis esse multis mihi persuadeo.

Haec tibi V. CI. volui perscribere, et ut expectationi tuae satisfaciam, et ne oblatamoccasionem negligerem. Nam cum aliquod Observatorium mihi comparaverim, constitui perliteras cum artificibus nonnullis amicitiam contrahere; quorum e numero cum te esse exProdromo tuo cognoverim, haud gravate meas interpellationes feres, cum data occasione destudiis communibus interdum aliquid scripsero &e. Yale. Dabantur Jenae 24. Apr. 1598.