Notae Editoris.
195
29) p. 106. Georgii Stadii nomen neque in mathematicis neque in astronomicis incla-ruit , quem cave eundem putes atque illum, qui Ephemerides Tabulasque „Bergenses“ con-scripsit, Joannem Stadium, Loenhutensem Brabantinum, mortuum Parisiis anno 1579.
30) p. 110. In inscriptione „Nuncii siderei“ nuncupandos decrevit Galilaeus Jovis sa-tellites „Medicaea Sidera“, dedicans hunc librum Cosmo Medices II, Magno Hetruriae Duci.
Quae paucis ante lineis dicit Keplerus de „Disputatione“ et „Cosmographia“, ea com-parentur cum his, quae ad Herwartum perscripsit p. 62.
31) p. 117. Alphonsus rex Castiliae „Sapiens“ (f 1284) Tabulaeque astronomicae illojubente conscriptae passim occurrunt in libris astronomicis illorum temporum. Absolutae sunthae tabulae c. a. 1252, et inserviebant astronomico calculo usque ad finem sec. XV. Primumimpressae sunt Venetiis a. 1483. Sequentes editiones sunt auctore Scheibelio (Einleitungin die mathem. Biicherkenntniss) annorum 1492, 1521, 1553. Inest his tabulis „motus tre-pidationis“ ad explicandum motum fixarum in ecliptica, quem primus addidit priorum ratio-nibus Thebit Ben Chora (sec. IX vel XII.). Quam „trepidationem“ ut tueretur Thebit octavaesphaerae addidit nonam, quam Alphonsini astronomi retinuerunt et rem ipsam aliqua parteemendarunt.
%
32) p. 118. Decretum curiae Komanae cum Maestlini censura proposuimus pag. 56.Quod quum paucis ante annis (1616) in publicum prodiisset, et Keplerus non tantum inProdromo, sed in omnibus suis, quae postea edidit, operibus Copernici defenderet sententiam,non sine veritatis specie conjicere potuit, parum grata acceptaque fore in provinciis Romaniimperii fidei catholicae addictis. Confirmat hanc suspicionem J. Remus (d. 23. Jul. 1619)scribens: Desiderat Galilaeus habere librum tuum Copernicanum, quia prohibitus est etiamFlorentiae et non haberi potest. Ad haec Keplerus, primam, inquit, ex tuis literisaccipio famam, librum meum Romae et Florentiae esse prohibitum: nec satis capio,quem tu librum Copernicanum dicas. Omnes enim mei sunt Copernicani, etiam Ephe-meridum prolegomena. Harmonica quidem nondum sunt edita: nisi forte titulorum adte missorum libri V. unus Romam perlatus, censuram subierit. Suspicor igitur, deEpitoma Astr. Copernicanae tibi sermonem esse. Abs te majorem in modum peto, utdescriptum mihi mittas formalium verborum censurae illius, et ut significes, num eacensura autori, si in Italia deprehenderetur, fraudi esset futura et num palinodia de-prehenso imperaretur. Illud etiam ad me pertinet, scire, utrum in Austria locus eidemcensurae sit futurus? Nam hoc si esset, non tantum in Austria typographum nulluminvenirem posthac, sed etiam exemplai'ia, quae mercator qui sumtus refundit inAustria ad meam instantiam reliquit, in periculum venirent, tandemque damnum in merecideret. Quin imo dabitur mihi intelligendum, renunciandum mihi professioni astro-nomicae, postquam jam fere consenui in hujus dogmatis doctrina, nemine tamdiu con-tradicente, tandemque renunciandum ipsi provinciae Austriae, si in ea non sit futuruslocus libertati philosophicae. (E literis d. Lincii 4. Aug. 1619.)
Remus Keplerum sollicitum confirmans, „Epitome“, scribit, „non alio modo, ut credo,prohibitus erit, quam quod contra diploma S. Officii ante biennium affixum loquatur. Incausa erat quidam religiosus Neapolitanus (Foscarini), qui Italice spargebat in vulgus hancopinionem publico scripto, unde periculosae consequentiae et opiniones nascebantur; tumGalilaeus etiam nimis rigorose causam suam pertractabat eodem tempore Romae. Eodemmodo et Copernicus correctus est saltem in principio primi libri per aliquot lineas. Possunttamen iidem et hic quoque liber (uti puto), Epitome scilicet, legi cum licentia a doctis etperitis in hac arte Romae et per totam Italiam. Unde non est, quod tibi timeas, nec inItalia, nec Austria; modo intra tuos limites te contineas et affectibus propriis imperes.“(13. Aug. 1619.)
De libris meis, respondit Keplerus, ita est: cum festo Paschatis misissem quos-dam Mediolanum, bonus vir Barbavaria, qui jam solverat, multatus est eorum uno.
Barbavaria „Ordinarius Metropolitanae Ecclesiae Milani“ d. 11. Oct. 1619 haecdedit Keplero: De Epitome quid actum sit, intelligo te rescivisse ex D. Rescalea („nobilisadolescens D. Marcus Aurelius Rescalea se quotannis Lincium mercaturae causa conferresolitus est“), quomodo librum in aliena potestate dimittendum sim coactus; verum gratulare,quod is heri postlimineo tandem redierit; facultatem namque illum legendi ab Urbe (sic)impetravi, cujus concessionem in sua non esse potestate Inquisitor noster hic affirmarat.Corrigi tamen debet ad exemplar castigationis in Copernici lib. de Rev., quae nuper Romae
13 *