Band 
Volumen primum.
Seite
209
JPEG-Download
 

Notae Editoris.

209 '

praeter typum aeneum (qui lusum Kepleri saepius dictum exhibet), delineavi, ubi te prae-sentem saepe optavi. Nam delineatio, sicut in tuis exemplaribus inveni, non facta fuit, uteam typographi imitari potuerint. Tabula I (10) delineata fuit nigro et rutilo colore, quodin typographiis fieri nequit. Tabulam II (11) contraxi, ut una pagina exhiberetur. Arcusprosthaphaeresium itidem, prout commodum fuit, reposui (ad cap. 15). In tab. I proportionemconvenientem, quantum possibile fuit, retinui, nec tamen quidquam veritati tuoque intentodetrahitur, etsi alicubi ad crassitiem aciculae aberratum sit. In tab. II vera proportio nonmagnitudinis orbium (quae ignoratur), sed arcuum prosthaphaereseos, quantum etiam fieripotuit, observata est. Ideo in titulo scribitur „utcunque“. In tab. IY (22) ad intentum tuumpotius, quam ad delineationem respexi. De ea paulo post. Explicationes tabularum pleniores,quam apud tuas delineationes inveni, adjeci. Pace enim tua scriptum cupio, verba tuistabulis apposita nimis concisa fuerunt, adeo ut mentem et sensum tuum vix quisquam intel-lexisset. Yereor, ne adhuc in defectu in explicando peccaverim. Scribuntur autem ista nonhominibus otiosis, quibus nihil aliud laboris incumbit, quam ut plurimos dies in hisce solisrimandis consumere debeant; sed perspicuitate lector invitandus, non obscuritate deterrendusest. In ceteris schematibus in ipso libro puto me tuum exemplar secutum esse. (E literisd. d. 19. Mart. 97.)

Computavit autem numeros suos Maestlinus secundum Copernicum et Reinholdum rationeea, quam pluribus explicat Keplero in literis d. d. 27. Febr. 1596. (Comp. Hanschiump. 5 sq.)

54) p. 160. In libello inscripto: Dissertatio cum nuncio sidereo &c. satellitesJovis non tantum non contrarios esse putat ipsius „Mysterio“ sed confirmari hujus probabili-tatem his detectis. „•Quin potius spero, hos circulatores Jovios, et si quos habent aliietiam planetae, tandem omnem quae restat discrepantiam sublaturos. Rationemenim a Deo etiam horum circulatorum habitam in figurarum interpositione, circu-lator Terrae, Luna scilicet arguit, cujus circuitum circa Terram negligere non potui,cum illud negotium serio tractarem. Adeoque etiamnum in restitutione orbium etmotuum Martis, Telluris, Veneris deprehendo hiare plusculum interstitia, quibus egospatiolis spero me Lunas Circum-Martiales et Circum-Venerias, si quas Galilaeeolim deprehensurus es, facillime locaturum.“

55) p. 163. „Theoricae“, quas dicit Keplerus, Purbachii, inter instauratores astro-nomiae c. m. sec. XY solertissimi (nat. in oppido Peurbach Austr. Superanis., unde nomen accepit,a. 1423, Viennae mathesin profitebatur, ibique mortuus est a. 1461) primum typis excusae suntNorimbergae (c. a. 1472); passim occurrunt editiones hujus celebris operis, quarum vulgatis-sima fuit editio Erasmi Reinholdi (primum impressa a. 1542). Maestlini „theoricae“leguntur in ejus: Epitome Astronomiae (Heidelb. 1582. Tub. 1588 &c.).

56) p. 166. Bernhardus Waltherus Norimbergensis (nat. a. 1430, f 1504) plurimumastronomiae profuit non tantum observationibus summa cum industria institutis, sed etiamopibus, quibus abundabat, in sublevanda aliorum astronomorum (Regiomontani) studia, com-parandaque instrumenta astronomica liberalissime impensis. Observationes illas Waltheri, con-junctas iisdem Regiomontani primum edidit Joh. Schonerus, Norimb. 1544, easque addiditW. Snellius anno 1618 observationibus Hassiacis.

57) p. 170. Disputatio de Eclipsibus Solis et Lunae, quam praeside Cl. ViroD. M. M. Maestlino &c. in auditorio Homerico die 8. (18.) Jan. defendere conabiturMarcus ab Hohenfeld, in Aistersheim et Almegk. Tub. 1596.

In Thesi 58. affert Maestlinus exempla refractionum haec: 1) Stellarum distantias inhorizonte consistentium majores inveniri, quam si ad medium coeli sint. 2) B. Waltherumannotare, saepius se animadvertisse, stellas supra horizontem apparere, cum secundum veri-tatem sub eo sint. 3) Non raro ipsum invenisse Veneris supra horizontem altioris distantiama Sole juxta horizontem posito esse notabiliter minorem, quam si eodem die ejusdem distantiaa Sole altiore caperetur. 4) Solem nonnunquam citius solito oriri. —

58) p. 171. Hae Maestlini literae datae sunt „Dominica Paschatis“ 1596, easque supra(p. 22) ex parte quidem proposuimus. Literae , quas Hanschius e Manuscriptorum Keplericollectione (Vol. VI, quod jam Bibliotheca Viennensis conservat) desumsit, manu Maestliniscriptae sunt, abhorrent autem prorsus ab his, quas textus exhibet, a verbis: „Tam mira-

Kepleri Opera I. 14