Notae Editoris.
213
thesibus (licet non exprimat ipse) quam apud Ptolemaeum aequantis centrum est D.Nam circulus EFGH circa B est circulus (vel quasi circulus fere) viae planetariae, undePtolemaeus eum pro via et pro eccentrico planetae acceptavit. Sed circulus medius circa Cnon est aequans planetae, sed est Copernico via centri epicycli. Quod si autem assumaturD ejusque circulus IKLM (quem Cophrnicus loco allegato omittit) manifestum fit, eum esseverum aequantem, aequanti Ptolemaei absolutissime correspondentem- Sit enim epicyclusCopernici in apogaeo T, vel perigaeo X, oportet ergo secundum ejus hypotheses planetamin Y et Y versari, quibus verus et medius motus tam ad A mundi, quam ad B suae viae,quam etiam ad D aequantis centra conveniunt. Eodem autem epicyclo in Z progresso, pla-neta ex V, quod ibi est b, in a devenit, angulis sc. TCZ et bZa aequalibus existentibus,sicut et TZ et ba similibus. In quadrilatero ergo aZCD, angulis ad Z et C aequalibusinventis, necesse est, propter Za et CD aequales rectas, angulos ad a et D etiam esse aequa-les. Unde CZ et Da parallelae sunt, atque anguli TCZ atque VDa aequales. Quare, sicutepicycli centrum ex T in Z circa C aequaliter movetur, ita etiam planeta ex Y in a aequa-liter incedit circa D. Vides ergo, D etiam apud Copernicum esse centrum aequantis pla-netae, quod duplo intervallo ipsius AB abest ab A. Par est ratio, si loco eccentrepicyclieccentrus eccentri ponatur, ibi enim, ubi ejus centrum in parvo circulo agatur, recta ex eoad planetam semper per D transit. — Veruntamen huic capiti istud adjicio. Non aspernorhanc de anima et virtute motrice speculationem. Verum metuo, ne nimis subtilis sit, sinimium extendatur. Qualis illa ipsa est, quam de Luna moves (cap. 16). Vereor profecto,si ultra modum nimis specialis fiat, ne jacturam vel certe ruinam totius astronomiae postse trahat. Existimo omnino parce et valde moderate hac speculatione utendum; et ut veredicam quod sentio: non aspernor, at profecto languidus est meus assensus; plurima enimcontraria mihi obstant. Sed de his alias. — Kepleri responsio relegatur in praef. p. 31 sq.
63) p. 186. Maestlinus in literis d. „Postridie Cal. Maji 1598“ v. st., quas hocipso tempore quo has accepimus a typographo plagulas, in Vol. XV. Msc. Petrop. de-prehendimus (ut non sit integrum eam partem, quae ad Kepleri pertinet literas p. 81 sq.propositas, loco illo addere; quam ob rem ea tantum quae huc pertinent excerpsimus, reliquaad alium locum reservantes), Maestlinus igitur hanc movit quaestionem: ... Plura haberem,praesertim quidpiam rerum chronologicarum. Considera positum planetarum ante principiumusuatum annorum Christi ultra annos Julianos completos 4096 dies 157 1 /*» qui dies inciditin 27. Julii, qui est dies Ii. Quo respectu © inveniuntur 9 et juxta apogaea commu-tationum suarum, una cum © c. initium •©. tj autem, 1). et <$ c. aequinoctium vernum.Item J) > n D posteriore, ad etiam c. aequin. vernum. Ob dis nit ein positus creati mundiwere ? Verum mihi obstat 1) dies (j. 2) Solstitium aestivum; nec n. probari posse credo,mundum ibi creatum esse. 3) Nullis rationibus chronologicis eousque procedere possit. Ichkomm wol (et in ea sententia omnino sum) per rationes chronologicas bis auf 4080 adaequinoctium autumnale; aber bis dorthin kann ichs nit bringen. — Haec cursorie, tu interimper occasionem potes etiam cogitare.
K e p 1 e r u s respondit:
In Chronologia quod monuisti, miror collationem mei et tui principii. Statuisenim ) 1j 1J. <3 in T, © 9 5 in ©. Ego vero interea aetati mundi in fine mei libelliexpressae addidi trimestre. Statui © 9 $ in £> , 3 <Q> in "f et termino quodam ano-maliae: 1j 1J- <5 motibus mediis in T. Causae hae sunt: Sufficit motibus mediis conjun-ctos esse tres superiores, Terram vero, quae non habet peculiare corpus, inchoarenovum ordinem et creari in €£, ubi tum erat pulcherrima constellatio hemicoelii &c.9 et 5 ibidem ubi Sol, quia etiam in motibus alligantur ad © et quia intra comple-xum 5 sunt, et quia a corporibus pendulis ambeuntur. Sed 9 directa, $ retrogradus,quia etiam in motibus habent oppositas rationes. 3 vero in T , quia ut 1) Tj. vel <5ad ©, sic 3 ad $, ut sit et Terra et Sol centrum quoddam. Tum autem ^7(. <$ 3in nodis et in longitudinibus mediis, quia mediocritas ubique prior est utroque ex-tremo. Secus in , quae ideo in , non in medio, sc. in T aut , quia estnihilominus in zodiaco. Est enim haec aequatoris inclinatio tantum Terrae na&og, nonuniversi mundi. Haec ad hunc modum finxi tanquam ideam Platonicam, postea accessiad investigandos motus et deprehendi propemodum omnia in ea habitudine, ut sperem,citra calculi ruinam in dictam formam omnia coaptari posse. Nihil magis cavi quam