212
In Mysterium Cosmographicum
cerneretur, quantum proportioni deesset, quo minus praecisa sit inter duos propin-quos numeros. Est autem et infima linea vitio typographico perversus ordo. Sicenim jungendae lineae : Sic 741 ad 429 g.
741 h proximus.
Inversa enim ratione sic pronunciaveram in regula detri: si 577 faciunt 1000, tum429 facient 741.
Quae Kepleri explicatio, quam desumsimus e literis d. d. 9. Apr. 97 (vide praef. p. 31),cum rem parum dilucidiorem faciat, haec addenda censemus :
Numeri columnae I insunt tabulae p. 156 ord. II (comp. annot. 59), exceptis numeris, quos desumsit ex ord. IV.
Ordinis II (9163 &c.), inscripti „Motoriae“ (sc. distantiae) numeri hac ratione com-putantur : medium arithmeticum inter motus periodicos binorum vicinorum planetarum esthoc: 7545,9; 2509,8; 526,117; 294,975; 156,333 (comp. annot. 60) motus periodicus:4332,6; 686,98; 365,25; 224,7; 87,966.
1) 294,975: 224,7 = 1000: x ;x= 762, distantia 9-
2) 156,333: 87,966 = 762: x :x= 429, „ g.
3) 526,117: 365,25 = x : 1000; x = 1440, „ c ?•
4) 2509,8 : 686,98 = x : 1440; x = 5261, „ I).
5) 7545,9 : 4332,6 = x : 5261 ; x = 9163, „ 1j.
Distantiis „motoriis“ sic computatis utitur Keplerus in proportionibus adscriptis, adhibensTerrae mediam remotionem = 1000 et semidiametros sphaerarum regularibus corporibus in-scriptarum (cap. 13); numeros, quos calculus prodit (5290, 1666, 1107, 762 et 429) com-parat cum distantiis primi vel secundi ordinis illis, quae proxime ad illos accedunt, 7|. 5261(ex ordine II), 1648 (<J summa dist.), 1102 (eadem fc), 762 (ex ordine II 9)» 741 (summadist. 9- Vide ipsius Kepleri correctionem supra allatam, cui hanc nos addimus, pag. 180pro signo 9 falso positum esse signum fo).
62) p. 183. Haec non integra Kepleri verba sunt, omnibus, quae referuntur „. . . etsuper centro D curreret“, huc usque a Maestlino mutatis. De hac emendatione Maest-linus (in literis d. d. 19. Mart. 97. Comp. annot. 61.) haec dedit Keplero: De sche-mate (27) scribere oportet. Monui te, me in eo ejusque textu nonnulla correxisse, in-primis, quod apud Copernicum non C, sed D centrum referat centrum aequantis Ptolemaei,cui etiam tua sententia de motrice anima correspondeat &c. Respondes, te errorem agno-scere , nondum tamen plane cognoscere, et optare, verba tua non ita parce a me mutataesse. Item pro „conveniebat“ te dicturum fuisse „convenit“. Ego contra respondeo:fideliter et sincere egi, ut mentem tuam cum veritate conciliarem, nec ulli occasionem hicin te invehendi relinquerem. Retinui autem tua verba, stilumque imitatus sum quantumpotui. Vocula autem „conveniebat“ tua, non mea est. Nam eo loco in tuo scripto usquead verbum „curreret“ nihil omnino mutavi, sed omnia tua verba retinui. Ut autem videasquid mutaverim, scribam tua sequentia verba ex tuo exemplari (quod adhuc ad manus habeo),ut cum impresso conferre possis. „ . . . curreret. Supra enim cap. 20. motuum ad orbes„fuit proportio. Sed cogita ibi loci duas causas concurrisse, quarum hic una deest. Illic„enim orbium ambitus majores periodum auxerunt, hic circuli NOPQ et EFGH aequales sunt:
„et una tantum causa inaequalitatis restat, longior di-gressio. Ergo pro mensura motus non integra BD as-sumenda, sed dimidia tantum BC, ita ut planeta in EF„tam sit tardus, ac si in JK super centro C incederet.„Jam vide artifices, qui penitus idem statuerunt: nempe„CA eccentricitatem et CB tertiam partem, C centrum„aequantis et B centrum viae planetariae. Causam„habes . . . .“
Haec tua verba sunt. Porro ad rem ipsam, quoniamin epistolio scribis, te in accommodatione Ptolemaei adCopernicum adhuc haerere: nam quia via planetae EFsit dividenda in motus diurnos ex centro aequantis, idCopernico sit C et Ptolemaeo D &c (Comp. Kepleritractatum de opere suo pag. 15 propositum.) Vidi mox,cum relegerem tuum scriptum (utinam te praesente idfactum esset) erroris causam ex schemate Copernici lib.V.cap. 4, p. 142 oriri, id ego in Appendice post Nar-rationem Rhetici addidi. Etenim tam in Copernici hypo-