220
Prooemium.
ferret. At quam competenter etiam ulteriora excusas, quod mathematicorum non sit garru-litas, nescio, an tale quid tunc apud te tacite senseris, genio sic suggerente. Praeterea,quod omnes docti magni ipsum faciant, eum praeceptorem appellas, hypotheses meas illi tri-buis, et tandem concludis, ut sideribus (quorum permodicam habet notitiam) et scientiae,quam sibi hinc inde (si qua est) corradit et suffuratur, tanquam decus Germaniae valeat:talia de ignoto inconsiderate scripsisse videris: quae ego quidem nullatenus moror: imomallem, vera esse, vel aliquem ejuscemodi dari, cui tanta in astronomicis et mathematiciscompeterent elogia; ego non ultimus essem, qui ejus celebraret gloriam. Non tamen supraPtolemaeum aut Copernicum aliosque eximios viros, qualis in Germania Maestlinus, veriorille tuus praeceptor, nunc est, efferrem, nisi dignum fore satis perspectum haberem. Sedsint haec qualiacunque velint, id equidem non arridet, quod tua sic in libro isto contra memaledico abutatur epistola, ut hac quasi se purgare, atque quantus sit quamque multum ipsitribuendum (si Diis placet) probare velit, se ipsum ita nimium extollendo et sibimet placendoatque aliis tacite detrahendo. At quoniam in juventute ea per ignorantiam scripsisti, necforte existimaras, eum unquam literas illas publicaturum, nedum ut iis in aliorum despectumet contumeliam unquam abusurus foret, idcirco est, cur haec placidius feram. Cuperem nihilo-minus , ut primo quoque tempore apud me declaratum relinqueres, an tibi gratum sit, quodsic fecerit et quid de scripto isto virulento sentias: tum quoque alii eruditi, ad quorum manusistud pervenit. Neque enim dubito, isthuc perlatum, siquidem Pragae excusum sit, suppressotamen typographi nomine, uti fit in famosis libellis. Plura de his non addo. Nec enim dignasunt ut multis revocentur. Tuum est, haec ipsa obiter subjuncta candide interpretari, etschedam hanc Vulcano tradere. Jamque iterum et saepius vale. (Postscripta sunt haec lite-ris, quas pag. 43 sq. proposuimus.)
Keplerus his Tychonis literis motus epistolam ei misit excusatoriam, quam descriptametiam Maestlino dedit his additis verbis :
Quid Tychoni responderim (quando te id satagere video), ex adjectoexemplari cognosces. Velim autem existimes, vera me et ex animo omniascripsisse, quia veritas per se ipsa sat tuta est. Quod autem vehementiorin ipsum Ursum non sum, partim pudore fit, partim metu. Quem enim,proh dolor, tantopere laudavi, non possum sine inconstantiae macula jamstatim turpissime traducere. Quod si epistolam etiam meam Tycho typismandare velit, verendum fuisset, ne in majorem meam contumeliam Ursusalias meas publicaret, et qua parte modestiores sunt adulteraret, aut aliavia mihi insidiaretur. (Ex ep. ad M. d. d. 26. Febr. 1599.)
Kepleri autem verba haec sunt:
Exemplar purgationis meaead Tychonem.
S. P. D.
Cum intellexissem ex Maestlini literis, quas ad me dedit superioriAugusto, respondisse te ad epistolium meum, ejusque responsionis exemplarapud Maestlinum esse: proxima occasione apud illum institi, ut id exemplarad me mitteret, quando literae tuae mihi non redderentur. Sic casu et dili-gentia tua factum, ut quamvis pereuntibus tuis literis, tamen quid me scirevelles post decimum mensem intellexerim. Horum initio te certiorem reddidi,quia iu illa querela tua, me Christe! quam justissima postulas, ut primoquoque tempore meam tibi sententiam aperiam: ne ex hac decimestri moramajor tibi de me suspicio culpae suboriretur. Quantum igitur attinet measad Ursum jiteras, ex iis, quae excerpsisti, verbis pleraque mea agnosco.Ex eo fit, ut quamvis ad aliqua, de quibus dubito, pene cohorrescam: nul-lum tamen negare possim. In hac itaque parte nullum adhuc Ursi crimenest, quod liqueat. Utrum autem integram epistolam publicaverit, major apudme dubitatio: quae facile discuteretur, si mihi exemplar typi esset. IS T amin iisdem literis desiderium meum tuorum operum legendorum expressi, eaque