Band 
Volumen primum.
Seite
221
JPEG-Download
 

Prooemium.

221

in re operam Ursi expetii. Quantam autem, per Deum immortalem! etquam multiplicem mihi facit injuriam ferus homo? Ambiebam ejus amici-tiam missa epistola. Si petitionem meam admisit, fidem ejus desidero: sinsprevit, tamen inhumanus est. Sermones amicorum, literae magis pri-vatae esse debent: has ille publicavit, nec me consuluit, nec facturum, necfactum nunciavit, nec exemplar misit. Quibus est curae aequitas ne inhostem quidem tale quid audent. Remisisset mihi, quod veteres aiebant,nuncium, aut abolevisset schedam, si non placuit amicus. Quanquam siliteris ejus ad me altero tandem anno scriptis, si judicio ejus de me fideshaberi potest: et placuit conditio, et amicitiam colere instituerat. Sedhaec levia sunt, illa major improbitas, jure utique vindicanda, si cui in foroaut spes aut oblectatio: quod id, quod yeoa^etQOvm dictum ego volebam,ipse sibi maledicenti, quod scribis, applicat. Acerbissimum omnium, quod,quem intelligebat ex meis literis a me maximi fieri, illis ipsis meis literisquantum potuit dehonestavit. Sic nimirum ipsi me de laudato inimico suoplacuit ulcisci. Sed neque satis mirari possum consilium hominis: dumconsilium meum illius hyperbolicae laudationis ventilo. Quid? Tantine facitista mea praeconia? At cujus hominis? Si vir esset, contemneret, si pru-dens, non venditaret. Quaerebam obscurus ego laudatorem clarum vixdumnati inventi, mendicabam ab ipso stipem, ecce stipem ipse mendico extorsit.Praeceptorem dixi; nae parvam laudi accessionem facit ex adulatione disci-puli. Quaerat eorum praeconia, qui se praeceptores ipsius ferunt. Quodsi mihi partes judicis tradit (nec apertius id potuisset, quam sic ostentatamea epistola), sciat, jam mihi alios quam discipuli mores competere. To-leratur in discipulo utcunque adulatio, si ex opinione praeceptoris, ex amoreprofecta ad finem discendi dirigatur. In judice adulatio flagitium est. Quaesic scribenda duxi, ut quamvis praestat securitatis causa, nocentissimumquemque mihi minimum irasci, tamen si non aliter honori tuo consuli pos-sit, haberes arbitrium publicatae calumniae publice obviam eundi. Sedmissum tandem ipsum faciamus. Nec enim quam ipse male, sed quam egobene fecerim, quaeritur. Et sunt quidem in illa mea epistola pleraque, quaedefendi, aliqua, quae excusari, aliqua, quae pessima suspicione liberari debent.

Ordiamur ab eo, quod gravissimum est: quod nempe crimini mihidas, contra quam senserim in os ipsi locutum. Quod dum agis, ita loque-ris, ut mihi absolutissimum de aliis judicium tribuere videaris. Quam egosuspicionem si a me, quod perquam facile est, removero, magna parte pur-gationis me defunctum esse putabo. Etenim qui vir sit Ursus, jam nondisputare placet, certe quo tempore epistolam illam scripsi, et imbecilliorieram judicio, et non parum ipsi jam diu tribueram. Venit Gratium Doctorquispiam ex Italia reversus, librum ejus mihi exhibens, quem triduo con-cesso raptim percurrerem. In eo salutatos schematismis reperio praecipuoshujus temporis mathematicos, reperio magnificam in praefatione provocatio-nem ad simile quid audendum, ad astronomiam e fundamentis exstruendam,reperio compendia quaedam aurea, quae Tubingae a Maestlino celebrarimemineram, reperio doctrinam sinuum, doctrinam triangulorum, vulgariaquidem, sed nova mihi omnia, ut videas, quo remige famam verberet;nam pleraque postea in Euclide et Regiomontano reperi, quae tum ipsi tri-buebam. Neque metuas, ut, quae jam dixi, bene cum invento meo starequeant. Dicat ipse pro me Maestlinus, quam tenuibus principiis institeriminitio, qui profecto, si tam jejunum me secundo dimisisset, quam primo