Prooemium.
233
in suo libello edidit, sua non sunt, nec etiam ea ipsa intelligit, ita ut quae bona sunt in eo,ipse falsis verbis proponat. Multa a Tychone habet et pro suis venditat, quae in Tychonislibro tibi monstravi. Triangulorum ipsius doctrina nihil memorabile habet quod non alibimelius scriptum exstet. Quae vero in ea observatu digna sunt, ipse non intelligit, ideo falseet inepte proponit. Mirum ergo mihi videretur, si a te super astra sic eveheretur. Dignusitaque esset, ut contra ipsum te purgares, quod tua humanitate tantopere abutitur, quia verenon credo, te istiusmodi ornamentis ipsum fuisse dignatum. (E literis d. d. 14. Jul. 98.)
Quibus Keplerus haec respondit (ex ep. d. 9. Dec. 98 data. Comp. p. 39 et 91.):
Tychonis literas nondum vidi, mearum ad illum exemplar apud te ex-stare gaudeo. Nam prodigus sum verborum. Scripsi profecto, quo me ca-lamus ducebat, contra quam ad tantum virum decuit. Earum adeo nonmemini amplius. Utinam observator diligentissimus olim a me motae dubi-tationis de fixis mentionem faceret. Observavi ego triangulo rudi (qualiafuere Patriarcharum a diluvio tuguria) 1597. Octobri, Decembri, 1598. Mar-tio, Septembri. Primam falsam fuisse consensus sequentium testatur. Namsi qua est differentia altitudinis fixarum diversis anni temporibus, illa minorest sextante gradus; nam quadrante meo scrupula consectari non potui.Ego vero ex prima falsa observatione putavi, differentiam fore semissemgradus. Si in primis et partibus primi majoribus nulla est differentia, saneet ego plurimum movebor. Quis enim credat, tantam esse fixarum altitu-dinem. (Spectat his Keplerus observationes stellae polaris, quae leguntur supra p. 42.)
Ad Ursum scripsi anno 95. aestate, priusquam Tubingam venirem.Impulit me quidam ex proceribus Waganus, qui cum crebrius Pragam ven-titet, in hominis notitiam venit eumque plurimi facit. Argumentum talefere, quale in Tychonis epistola: cum sit vir publice notus, ex cujus scri-ptis discam (quantum obiter volvendo intelligere potuerim), ideo me utdiscipulum et juvenem ab ipso majore aetate petere censuram super nego-tio 5 corporum, quod paucissimis verbis et numeris delineavi. »Si quid hicest adulationis, ejus culpam gerit splendor aulae Caesareae, et ejus secta-tor, meus fautor Waganus. Post sesquiannum respondit, exemplaria meilibelli petens, misitque chronologiam suam in forma patenti. Rescripsi, misiexemplaria. Laudis si quid addidi (quod nescio, nam a te modo descen-deram), id factum censeo propter priores literas. Movi quaedam chrono-logica, placere mihi dixi, quod non sequatur fictitios illos autores. Mirarime dixi multiplicem ejus lectionem, qui chronologiam talem scribere potue-rit. Petii omnibus modis, ut censuram in libellum meum mihi mittat. Ideoenim institutam publicationem, ut cum rerum harum scientibus disputem.Oravi, ut Tychoni mittat exemplar, ejusque opera, si qua habeat, mihimittat meis nummis. Postea, ante annum opinor, cum nihil responderet,at coram nostro monetario, qui Pragae erat, me laudasset, rursum scripsi,urgens petitam censuram. Exprobravi ipsi praeposteram abstinentiam, quinummos a Caesare acceptos soleat (ut hic ajebant) remittere illi, cumposset iis benefacere studiorum eorundem cultoribus et mihi. Haec ita jocu-lariter. Sed nihil respondit. Si quid illi in os sum locutus: male facit,qui id ad suos mores et animum trahit, quod ego ingenio tribui. Nihil adme pertinuit, quid ille furatus ex aliorum laboribus esset, exprobrare: cau-sam meam egi. Sed bene habet: qui discipulum se ejus professus erat,eum judicem se inter et Tychonem publice ostentat. Gratulor mihi de ho-nore concesso, quo in posterum utar candide. Discipulum audiit, quid exul-tat? Si judicem me appellasset, forsan aliud quippiam audiisset. Cum