232
Prooemium.
pertinent ad conditiones de sede et familia e Styria Pragam transferenda. His addit Tychoin „postscripto“: Facis in ultimis literis tuis mentionem Scoti istius Capnuranici, 4 ) quodin ipsum antapologiam perlecto praesertim libro nostro secundo de Cometa mediteris: quoipso rem gratam et tuae promissioni meaeque exspectationi analogam praestiteris. Addixistietiam, te quae in famoso isto scripto Ursino mathematica inveniuntur refutaturum,quatenus rite non constant, quod etiam te effecturum confido. Inprimis autem averem, utea, quae inventioni nostrae circa hypothesin novam fucate et fraudulenter objicit, eam ni-mirum ex Copernico vel Apollonio Pergaeo desumtam, adhuc dilucidius et plenius, quamantea 5 ) a te refelli, atque ut eam mihi, uti par est, asserere, prout probabilibus rationibusjam antea fecisti, non molestum duceres.
Institui contra illum actionem juridicam, postquam huc Pragam veni, intelligens, mihialiquamdiu hic commorandum et periculum esse in mora, siquidem graviter decumberet. Etimpetravi a Caesarea Majestate (utut quibusdam, quam diu poterant, remoram injicientibus),ut commissarii quatuor deputarentur (duo barones et duo doctores juris), qui sententiam hacde re pronunciarent; siquidem is per emissarios meos quaesitus ea quae scripserat retractarenoluit, sed potius ad jus provocavit. Yerum accidit, ut eadem hora, qua citatio illi insi-nuanda fuit, exstingueretur; at nihilominus jus meum inchoatum prosecuturus sum, siquidemlis jam quasi contestata erat, et actio non plane personalis, sed etiam realis ob librumfamosum, qui perpetuo loco sui auctoris loquitur, ut et me et meos a calumniis quibus sca-tet legitime vindicem, et jam a Caesare 111. D. Archiepiscopo commissum est, ut omniaexemplaria, quae hic reperiuntur, conquirat et igni tradi faciat atque typographum puniat.Decretum etiam D. Corraducius a Caesare promulgandum pollicitus, ut per totum imperiumliber iste annulletur et tanquam famosus et scurrilis irritus reddatur. Ego vero postea totumhunc processum unä cum commissariorum sententia et Caes. Majestatis decreto in publicumedere constitui libello quodam peculiari, qui ad mediocrem excrescet magnitudinem. Quodet ex consensu clementissimo Caesaris et approbatione D. Corraducii mihi jam perspectaDeo volente facturus sum atque in altera ejus parte ad ea , quae mathematica sunt atquehypotheses concernunt, responsurus, quare tuas quoque de his conceptiones mature obtinereaverem; aut, si quam citissime (uti spero) accesseris, poterit id differri in tuum adventum.
Haec Tycho Keplero perscripsit quasi fido amico et exspectans eum in astronomicisadjutorem. Eodem autem die Monachium ad Herwartum has dedit literas.
. . . Fuit apud me Benaticae vere praeterito M. J. Keplerus, insignis apud Styriacosmathematicus, cum quo tibi etiam per literas familiaritatem intercedere ab ipso cognovi.Retulit vero inter alia, se aliquando nonnulla tibi scripsisse de hypothesibus meis in contro-versiam vocatis, atque quod eae nec in Copernico nec Apollonio Pergaeo, ut quidam (jamante 14 dies mortuus) praetendit, invenirentur, ostendisse, atque certis indiciis non alterius,sed meas esse collegisse, Rogo itaque peramanter, velis eas Kepleri literas mecum aliquan-tisper communicare, aut saltem ea verba, quae hoc negotium concernunt, inde transsumtaet tuae manus subscriptione in veritatis testimonium ratificata transmittere. Feceris mihisic rem apprime gratam; incumbit enim nunc aliqualis necessitas, cur sic fieri averem, dequa ali&s resciscas &c.
Ad has Tychonis quaestiones quae responderit Herwartus nescimus, Tycho vero respon-sione forte Herwarti, nec non aliis de Kepleri animi sinceritate testimoniis edoctus, illum inamicitiam recepit; qua ratione observationum suarum socium elegerit Keplerum, nec noncompotem fecerit opum astronomicarum inde a multis annis collectarum, haec alio loco re-censenda sunt.
Interim Keplerus, ut consueverat in rebus dubiis, praeceptorem adiit Maestlinum,consilium illius sibi expetens, quid faciendum sit in illa re, quae Tychonem tantopere agi-tabat. Maestlinus, ante acceptam epistolam illam excusatoriam (vide supra p. 220), haec■^respdndit ad priores Kepleri literas, respiciens Tychonis ad ipsum datas :
A nob. D. Tychone Brahe literas accepi, quibus suam sententiam mordicus defendit.Humanissime ad me scripsit, quarum copias misissem, sed describendi tempus non fuit. Sedprima quaque occasione proxima mittam. In iis sunt non pauca notatu non indigna. Verum etsiea non parum me moveant, proportio tamen tua corporum coelestium cum quinque regularibuscorporibus me multo magis movet. Addidit etiam copias tuarum ad ipsum scriptarum literarumet sui ad te responsi, quo etiam non pauca notatu dignissima sunt. Porro, quod praeterire nonpossum, de Urso illo quae scribit. Intelligo Ursum istum librum quendam, quo teterrimis scom-matis Tychonem insectatur, edidisse, cui epistolam aliquam tuam praefixit, in qua praeclarissi-mis elogiis ipsum ornes. Verum ego librum illum non vidi, nec etiam talem a te epistolamscriptam esse credere possum. Nosti enim, quodnam de isto homine sit meum judicium. Quae