Band 
Volumen primum.
Seite
235
JPEG-Download
 

Prooemium.

235

autem aliquoties scripserim, omnino mihi persuadeo et prope certum teneo,me prima statim vice Tychonis fecisse mentionem. Prodit se instar soriciset meo judicio sua confessione in avtocpwgop deprehenditur. Ait, se suashypotheses ex. Ptolemaeo desumsisse, mutasse enim nonnulla in sententiaApollonii Pergaei de stationibus speculationem proponentis: Tychonem veroindidem suas depromsisse et hoc negare. Lege quae de hoc Ptolemaeusscripsit, et insanire dices Ursum. Verum quidem est, cum duae ponantura Ptolemaeo Apollonii sententiae, posteriorem ex illis aliquatenus digitumintendere ad Tychonis hypotheses. Fingit enim trium superiorum (namPtolemaeus diserte dicit, alteram sententiam complecti novus tovg naaavdnogaaiv noiovvtag) quemlibet habere eccentricum suum, qui annuo motucircumeat secundum ordinem signorum. Deinde in quolibet eccentrico volviepicyclum Terram ambeuntem, cujus motus sit in praecedentia, aequalismotui commutationis planetae. Sed non praetendit hanc posteriorem sen-tentiam homo stolidissimus, verum illam priorem, quae plane nihil habetcommune cum Tychone. Utque propositum obtineat, allegat Copernicumlib. V. cap. 35. et plane contendit, Copernicum illo capite viam praeivisseTychoni ad suas hypotheses. Dicit enim jexpresse, Tychonias exstarein Copernico. Copernicus vero lemmatii meminit, quod ad priorem Apol-lonii sententiam pertinet. Sed nihil magis ridiculum, quam quod ex lib. III.cap. 25. Copernici has Tychonis hypotheses vult extorquere. Cum ibi decentro mundi Copernico sermo sit, an Terra motu eccentrico circa Solemferatur, an vero Sol circa centrum orbis magni motu tardissimo, Terra veromotu concentrico circa idem centrum orbis magni motu annuo, putat asinusille, non jam ursus, Copernicum loqui de transpositione Solis in ambitumorbis magni, Terrae vero in centrum ejus orbis. Quae postquam legi, inhanc ivi sententiam, neque lectum esse Urso Ptolemaeum, neque intellec-tum Copernicum.

Keplerus, ut ex epistolis praemissis concludere licet, aegre subiit negotium a Tychoneab ipso postulatum, ut publice contra Ursum in aciem prodiret. Ut autem Tychonem, ad quemanno 1601 e Styria transgressus est, sibi conciliaret, ineunte anno 1601 Graetiis rem ag-gressus, initium „Apologiae“ secum Pragam attulit, Tychonem forte exspectans adhortaturum,ut illud ad finem perduceret, aut Urso opportune mortuo rem plane abjiceret. Cum Tychoeodem anno (24. Nov.) subita morte exstinctus esset, aliis multiplicibus negotiis obrutus Keple-rus munus illud ingratum rejecit, quamquam non plane abjecit. Quaerenti enim DavidiFabricio: „audio te absurditates hypothesium R. Ursi refutasse. Quaeso ut primo quoquetempore prout Tychoni abs te promissum fuit, edas,“ respondit Ke plerus (2. Dec. 1602):

„Scripsi in Ursum, sed mihi ipsi non satisfacio; oportet prius inspi-cere Proclum et Averroem de historia hypothesium. Edam aliquando, ubiid minori invidia fieri poterit quam nunc. Fuit enim (Ursus) meus ante-cessor.“

Hic a Keplero inchoatus neque vero absolutus libellus inest Yol. Y. manuscriptorumPetropolitanorum eumque sequentes exhibent paginae.