JOANNIS KEPLERI
APOLOGIÄ TYCHONIS CONTRA ÜRSUM.
♦
. AD LECTOREM PRAEFATIO.
Edidit ante triennium Nicolaus Ursus, Caesareae Majestatis dumviveret mathematicus, libellum de Hypothesibus astronomicis, in quo cumhistoriam texuisset hypothesium tandemque ad Helisaeum Roeslinum, Medi-cinae Doctorem, amicum meum singularem devenisset, et ad refutandamejus opinionem, adducta quadam Euclidis propositione, rationem tradidissetex dedomenis necessariis geometrica methodo planetariorum orbium ampli-tudines dimetiendi (rem tritam apud astronomos), subjunxit, ex iisdemfundamentis etiam examinari posse mea placita, quae anno priore sub tituloMysterii Cosmographici publici juris feceram; eaque occasione capta epi-stolam quandam, qua biennio ante super inventione mea ipsum consulueram,libello suo inseruit. Pessimam quidem hoc nomine gratiam apud me Ursusiniit. Scripseram, utpote viginti trium annorum juvenis, minime sane gra-viter. Nam et in Urso laudando et in me illi subjiciendo modum utrinquemultum excessi. Securissimus enim de hoc eventu id saltem spectavi, utresponsum impetrarem. Et iis ferebatur esse moribus Ursus, ut his armisopus esset ad expugnandum ejus silentium. At si quibus de instituto meonon constat, ii mihi merito succensebunt, quod immodicis Ursi laudibusinjuriam multis in Europa doctissimis mathematicis fecerim; mirabuntur etiam,qui me propius norunt, me pro Maestlino Ursum praeceptorem celebrare,illique transscribere hoc quantulum est cognitionis in mathematicis, quemtamen nisi in „Fundamento suo astronomico“ loquentem nunquam audiveram,nunquam videram. Sed haec adhuc levia videri possunt; graviora sequun-tur. Nam etsi Ursus honorem meum egisse videri vult publicata mea epi-stola, dum eam luce dignam praedicat: tamen quid quaesiverit, non obscu-rum reliquit. — Primum in titulo libelli Nobili et Illustri Domino TychoniBrahe Dano, Domino in Knudstorpp et Uraniburg &c., hypothesium novaruminventionem praeripit eamque sibi arrogat. 6 ) Putavit itaque hac epistolamea, in qua haec sunt verba: „Hypotheses tuas amo“, demonstratum iri,esse et homines, qui Ursi bonitatem causae agnoscant, eaque ratione mealienae liti immiscuit et testimonium ab ignaro extorsit. Deinde cum in calcetituli eruditionem suam in hoc libello ceu ad agonem quendam olympicum