Band 
Volumen primum.
Seite
237
JPEG-Download
 

Apologia Tychonis.

237

emittere profiteatur, dum omnes et evidenter Dominum Tychonem Brahe depalma magisterioque mathematico in certamen vocat: percommode meamepistolam in libello ceu cujusdam judicis loco introducit, quae talem fertsententiam, ut Urso palma illa citra controversiam debeatur. Denique fece-ram ego in eadem illa epistola mentionem Tychonis perhonorificam, Ursum-que oraveram, ut hanc meam inventionem ad ipsum in Daniam perscriberet.Placuit igitur Urso, non aliter me de hac in Tychonem adversarium suumaffectione optima ulcisci, quam si epistolam meam, extrita mentione Ty-chonis, eum in libellum insereret, qui non ad aliud quam ad lancinandamfamam Tychonis comparatus et editus est: ut ita, qui Tychonem privatimUrso laudaveram, poenae loco convitiatorem Tychonis publice omnibus lau-dare cogerer. Tot nominibus cum Urso libuerit abuti mea epistola, jamclarum est, cur luce dignam judicaverit. Nam quod inventionem meamattinet, si lucem ea meretur, jam eam fatente Urso viderat, exstante in nun-dinis integro libello, nec epistolae hac opus fuit editione. Quam graviterautem haec editio me haberet, cum literis ad D. Tychonem et ad Roesli-num perscriptis testatum feci: tum Urso ipsi superiori Januario (1600) pri-mum atque Pragam veni, in faciem dixi, suppresso tamen meo nomine; ne,si cum praesente Keplero sibi rem esse sciret, rem ad jurgia protraheret.Addidi et haec: quando lubuerit illi, me, qui discipuli sub persona scripse-ram, in judicis subsellia invitum protrahere, pateretur ergo me in illa liteliteraria (de convitiis enim et injuriis politicis actionem Tyehoni relinque-bam), exuta discipuli modestia judicis auctoritatem assumere, et quod e remathematica fore videatur publice vicissirn decernere. Sicque nomen tandemprofessus pacifice ab ipso discessi.

Quo serius autem denunciatam Urso refutationem illius scripti sub manussumerem, multae ac praecipue domesticae occupationes impedierunt. Inter-venit et mors Ursi, quae me nonnihil dubium habuit: ne esset, qui hanc cummortuo pugnam calumniaretur. Sed quia promissum meum D. Tycho Braheurgebat, a cujus humeris hoc onus scribendi primo ultro in me susceperam:et quia per se res erat honesta, exstirpare ex animis discentium erroneasopiniones, obliterare in Maecenatum persuasiones impressam inventionummathematicarum calumniam: nec inusitatum, de mortuorum quanticunquefuerint placitis et publicis monumentis decernere superstites (quod ipse Ur-sus fol. C. 2. in demortuo Ramo taxando comprobat) tandem ergo diuagitatam hanc scriptiunculam animo sincero et rei mathematicae studio sus-cepi, putoque sic eam pertexuisse, ut et ad me defensae et ad lectoremagnitae veritatis utilitas et laus reditura sit.