Band 
Volumen primum.
Seite
243
JPEG-Download
 

contra Ursum.

243

ad astronomos Eudoxum et Calippum nos ablegavit, et quamvis in quibus-dam dissentientes videret, utrosque voluit ob adhibitam diligentiam et com-municatam motuum doctrinam venerandos et amandos, audiendum vero, quiquam rectissime rem expediret. Aliter ergo sensit Aristoteles de veterumillorum astronomorum (quibus qui secuti sunt non ignobiliores fuere) labo-ribus et praeclarissimo proposito, quam Ursus. ^

Quarto videtur argumento pugnare pro sua sententia, non esse necesse,ut verae sint astronomicae hypotheses; nam crassissima in omnibus adhuchypothesibus absurda residere. Verum id, quod est ignotum, probat peraliud longe incertius. Verum quidem est, si absurdum et falsum id censeridebet, quod uni alicui hominum coetui tale videtur, nihil erit in tota phy-siologia, quod non pro crassissimo absurdo haberi debet. Variae sunt ho-minum sententiae, varii captus ingeniorum. Non credidit absurdum esseCopernicus, ut Terra moveatur, fixarum tanta sit immensitas. Non existi-mat absurdum Tycho, ut planetae Solem mobilem ceu centrum suum, quo-cunque id secedit, sequantur nec tamen suos motus deserant. Qua de 'revide disputationem Rotlnnanni cum Tychone in epistolis astronomicis. Nonest absurda Ptolemaicis inaestimabilis illa ultimi coeli pernicitas. Sunthaec ut a sensibus ita et a captu ingeniorum nostrorum remotiora, etvariis disputantur argumentis. Atque haec illa sunt crassissima absurda,quae quidem simul vera esse nequeunt, quo fit, ut neque plus una hypo-thesium forma vera esse possit. Quid autem ex his verum sit, quid fal-sum, penes vere philosophum est decernere. Certum tamen est, non omniaesse, ut Urso videntur, crasse absurda. Mihi sane nihil falsum Copernicusdixisse videtur: quodque meis pro Copernico defuit argumentis, id admira-bili solertia experiundique industria supplesse videtur Gilbertus Guiliel-mus Anglus in re magnetica.

Quinto desperat veras hypotheses in astronomia, Pyrrhoniorum moreomnia incerta faciens. Esse quosdam adhuc naevos etiam in optime con-stituta astronomia proptereaque et in hypothesibus, nemo negat: et id est,cur hodiedum in restitutione tantopere laboretur. Ceterum incerta pro-pterea omnia ne quis dicat. Invenit astronomiae opera Ptolemaeus, fixarumsphaeram esse altissimam, sequi ordine Saturnum, Jovem, Martem, r Solemhis inferiorem, Lunam intimam. Haec certe vera sunt et formae mundanaeconsona. Idem ascensum et descensum Lunae nimis magnum praesuppo-suit. Ex hac hypothesi falsum et ab apparenti Lunae magnitudine dissidensquid sequi Regiomontanus et Copernicus deprehenderunt. Dixerunt itaque,Lunam non tantos facere saltus in altum et profundum. Et quis dubitat,quin hoc revera sic in coelo se habeat? De proportione Terrae, Solis etLunae &v nhxru, quis quaeso est qui dubitet, nisi melancholicus aliquis etdesperabundus? Ita hodie nemo porro est qui dubitet, quin, quod est inTychonis et Copernici hypothesibus commune, Sol nempe centrum motus5 planetarum, id revera sic se habeat in ipso coelo, etsi interim de motuvel quiete Solis hinc inde dubitetur. Talia multa sunt beneficio astronomiae ^hactenus in physica scientia constituta, quae fidem in posterum merenturet revera sic se habent, ut Ursi desperatio sine causa sit.

Sexto plurimas ait hypothesium formas confingi posse. Adeo leve illinegotium est hypotheseon constitutio. At ea plena laboris est et curaesummae, quod testari poterunt, qui eam degustarunt. Praesidium quidemhabet haec sententia nonnullum in eo, quod Ursus nonnisi fictitias esse vult

16 *