244
Apologia Tychonis
hypotheses, sine veritatis necessitate. At enimvero nec hoc quidem Ursofacile, talium, quales ipse describit, formas plurimas confingere. Kam etsinon curat, veraene sint, vult tamen ut repraesentent calculum motuum:quod non cuivis obviae et fictitiae hypothesi contingit.
Septimo sufficere ait, ut hypotheses coelestium motuum calculo respon-deant, licet non ipsis motibus. Mirabile dogma, siquidem mens Ursi ex hisverbis censeri debet. Quid est igitur, Urse, calculus? Si bonus est cal-culus h. e. methodus computandi loca siderum, tunc sane motibus estconsonus et ex hypothesi exstruitur, quae itidem est motibus consona. Sinquis calculus motus non repraesentat, aeque fallax habetur ac hypothesesex quibus derivabatur. Ita si nobis nil curae est, utrum aliquis calculusmotibus respondeat, nihil sane impedit, quo minus plurimas fingamus hypo-theses , quod sibi facile dictitabat Ursus, totidemque calculorum formasconstituamus, vitiosas nempe et a coelo dissonas. Macte Urse hac inven-tionum ubertate. Forsan et hoc agis, ut hypotheses in solas scholas astro-nomicas concludas, ut quarum usus in hoc solo consistat, ut praeceptormonstret discipulo in delineatione hypothetica, quas ob causas singula prae-cepta in calculandis coelestibus motibus observare debeat. Qui usus etsinon alienus est ab hypothesibus, posterior tamen est et inferiore dignitatisgradu. Primum enim in hypothesibus rerum naturam depingimus, post exiis calculum exstruimus h. e. motus demonstramus, denique indidem veracalculi praecepta via reciproca discentibus explicamus.
Octavo nil putat officere sacras literas hypothesibus contradicentibus.At, quas ipse jactat hypotheses, ex scriptura se demonstrasse putat. Quodsi proprium est hypothesium, ut sint falsae : hypotheses ipse nullas habebit,quia, quas jactat, infallibili scripturae auctoritate munitas contendit. Ita suiipsius immemor est, id magis etiam in eo quod, cum proprium fecissethypotheseon, ut sint falsae, tandem aequior astronomis licere inquit, effin-gere hypotheses sive veras sive falsas.
Kono. Quae de falsitate hypothesium astronomicarum dixit, ait inplerisque aliis doctrinis fieri. Id quidem fit, sed male et ab imperitis, necverum aut bonum, nisi rarissime et fortuito, sed falsum et pernicies justoordin^ consequitur. Ut in medicina, si quartana quis laboret et falsamhanc hypothesin imperitus medicus conceperit, causam febris esse a sangui-nis redundantia, is vena secta non sane felicius juverit aegrum, quam Ursusex falsa hypothesi motus coelorum colligeret. Sed Ursum per exempla suasequamur. Exempli namque loco regulas algebraicas producit, ubi ponituris, qui quaeritur numerus, valere unitatem cossice denominatam, cum tamenis non sit unitas. Ex hac tamen falsa positione in cognitionem veritatisperveniri. At, o Urse, nec quadrat exemplum nec recte explicatur. Cumnesciatur numerus is quem quaerimus, ignotum illi nomen damus eoquenomine pergimus ad leges praescriptas, donec arte nomen id nobis inno-tescat. Quod igitur ponimus unitatem esse denominatam, falsum non dici-mus. Kam eo ipso, quod nomen additur unitati, innuitur certus quidamnumerus, quem is qui quaeritur semel valeat. Hic ergo nulla falsa positio.At in astronomicis hypothesibus nihil simile. Quam enim quisque profiteturhypothesin, non aliter nisi ut notam et exploratam profitetur. In regula,quam falsi dicunt, quo altero exemplo pugnat Ursus, non alio quam nominegloriari potest. Kon enim ideo falsus dicitur numerus positus, quia veruminde sequitur, quod si fieret, non hoc illi nomen esset: sed ideo, quia fal-