246
Apologia Tychonis
hypotheseos a tam praeclaro opere lectores absterrerentur, ista quasi leni-menta operi Copernicano praemittere voluisse. Copernicus quidem stoicarigiditate obfirmatus animi sensa candide sibi profitenda putavit, etiam cumdispendio hujus scientiae. Osiander, utilia magis arti secutus, verissimamCopernici et seriam sententiam praefatione sua maluit occultare. Valueritsane consilium boc Osiandri per bos 60 annos: tempus jam tandem esthanc simulationem, ut mihi quidem videtur, ex privatis Osiandri epistolisdetegere.
Nam cum Copernicus anno 1540. Cal. Jul. ad Osiandrum scripsisset,sic illi inter cetera respondet Osiander anno 1541. 20. Apr.: „De hypo-thesibus ego sic sensi semper, non esse articulos fidei, sed fundamenta cal-culi, ita ut, etiamsi falsae sint, modo motuum (patronam exacte exhibeant,nihil referat; quis enim nos certiores reddet, an Solis inaequalis motus no-mine epicycli an nomine eccentricitatis contingat, si Ptolemaei hypothesessequamur, cum id possit utrumque. Quare plausibile fore videretur, si hacde re in praefatione nonnihil attingeres. Sic enim placidiores redderes peri-patheticos et theologos, quos contradicturos metuis.“ Ad Rheticum veroeodem die sic scribit Osiander: „Peripathetici et theologi facile placabuntur,si audierint, ejusdem apparentis motus varias esse posse hypotheses, neceas afferri quod certo ita sint, sed quod calculum apparentis et compositimotus quam commodissime gubernet, et fieri posse, ut alius quis alias hypo-theses excogitet; et imagines hic aptas, ille aptiores, eandem tamen motusapparentiam causantes, ac esse unicuique liberum, imo gratificaturum, sicommodiores excogitet; ita a vindicandi severitate ad exquirendi illecebrasavocati ac provocati primum aequiores, tum frustra quaerentes pedibus inauctoris sententiam ibunt.“ His auctoris verbis, praeter eam quam dixi inpraefatione usurpatam simulationem manifesta quoque apparet aequivocatiovocis hypothesis. Supra namque dictum, quasdam esse quasi minuti aerishypotheses, vix dignas hoc nomine, quasdam justas et vere astronomicashypotheses. Ut cum in exemplo Osiandri determinamus et enunciamus por-tionem circuli planetarii, quae sit in uno zodiaci semicirculo, digna nominehypothesis est, nec variari aut omnino falsa esse potest. At cum calcu-lum ascensus et descensus planetae in illis inaequalibus portionibus ex-struimus, saepe id varia forma potest perfici, et hypotheses quidem aliasad efficiendam priorem illam et astronomicam hypothesin comparamus (aliusposito centro circuli planetarii supra centrum mundi, alius epicyclo in con-centricum inserto), sed quae non ipsae per sese astronomicae,. verum geo-metricae potius hypotheses sunt. Ita si quis astronoinus dicat, viam Lunaeovalem exprimere formam, hypothesis est astronomica; cum ostendit, quibuscirculis hujusmodi ovalis figura confici possit, hypothesibus utitur geome-tricis. Et Ptolemaeus, cum diceret planetarum motus in apogaeo lentescere,in perigaeo accelerari, hypothesin fecit astronomicam, cum vero' punctumaequalitatis introducit, id ut geometra facit, calculi causa, ut ratio iniripossit, quantum lentescat ille planetae motus quovis momento temporis.Hanc hypothesium diversitatem nemo consideratus est qui non agnoscatmanibusque palpet. At vero Osiander Copernicum vel potius ejus lectoresaequivocatione ludificatus est, ea, quae in geometricis hypothesibus verasunt, ad astronomicas transferens, cum diversissima sit utrarumque ratio.
Summa, tria sunt in astronomia: hypotheses geometricae, hypothesesastronomicae et ipsi apparentes stellarum motus; propterea et duo distincta