contra Ursum.
245
sum quoque concludit, quod consideranti facile patet. Numerus quaeritur,qui legibus imperatis tractatus certum quid efficiat. Arripitur obvius quis-que, tractatur lege imperata, si quod jubetur efficit, ipsus est qui quaere-batur, sin minus, falsus est. Hoc idem in altero tentatur, utrique inter secomparantur et utrorumque peccata, quorum intuitu verus tandem elicitur.Huic quid in astronomicis hypothesibus simile sit, iisdem verborum vestigiisdicam. Hypotheses quaeruntur, quae coeli motibus respondeant. Alphon-sinae peccare deprehenduntur, Copernicanae itidem. At solers artifex col-latione utrarumque instituta et subductis aberrationum rationibus tertiumaliquid statuit, quod errorem omnem circa praedicendos coeli motus effugit,eoque modo utrasque illas hypotheses corrigit. Quid hic est, quod pro Ursofaciat? Proponitur nobis in ejus exemplo modus unus, isque obliquus etdrexvog, quo solent astronomi hypotheses investigare. At is ostendere vole-bat, quomodo ex jain constituta falsa hypothesi verum et coeli motibusanalogon demonstretur. In regula falsi numerus falsus falsum qujd etiamconcludit. Ursus contendit ex falsis hypothesibus astronomicis verum concludi.
Decimo, postquam suam Ursus sententiam in aciem produxit, eam aucto-ritate munit ridicula. Quid enim me moveat ignotus ? Itaque Ursus aucto-ritati suae auctoritatem ipse conciliat, auctorem dicens esse pereruditum.Juvabo laborantem Ursum; fuit ejus praefationis auctor, si nescis, AndreasOsiander, ut Hieronymi Schreiben Noribergensis (ad quem Schoneri quae-dam praefationes exstant) manus in meo exemplari visenda testatur. 9 ) Quiquamquam Ursi sententiae quam proxime suffragatur, tamen et aequior esteo et dilucidius se explicat. Quid ipsum moverit, non est obscurum. Nori-bergae domiciliabatur, ubi tum edebatur opus Copernici. Cum igitur amaretmathemata, non potuit non amare tam praeclarum opus; at cum videretnagadoigoTccTov öoypa de motu Terrae, sic statuit infringendam cupiditatemin lectoribus rerum novarum. Atqui o Osiander, quid eo te desperationisadegit, ut ex astronomia de vera mundi facie nihil certi colligi posse dice-res ? An, qui peritissimus eras harum rerum, etiamnum dubitabas de rebusevidentissimis? Incerta tibi etiamnum erat proportio Solis ad Terramprodita ab astronomis et sexcenta hujusmodi? Si haec ars causas motuumsimpliciter ignorat, propterea quia nihil credis, nisi quod vides, quid medi-cinae fiet, in qua quis unquam medicus causam morbi vidit intus latentemaliter, nisi ex signis et symptomatis extra corpus in sensus incurrentibus,perinde ut astronomus ex stellarum situ aspectabili de forma motus eorumratiocinatur. Sed ad Ursum revertamur: cui hoc de teste suo dico, nonesse omni exceptione majorem. Vult in eadem praefatione persuaderelectori, non fuisse in hac sententia Copernicum, vere Terram moveri. Sta-tim ipsum in limine refutat ipse Copernicus. Suggessit Funccio Chronologo,si fides illi viro tribuenda, non retrogressum esse Solem in gratiam Ezechiae,sed tantum umbram gnomonis. Quasi haec ab invicem separari queant,cum constet ex lectione S. Scripturae, universaliter animadversum fuissemiraculum. Graviora absurda, quae hoc etiam ingenium occupare potuere,relinquo aliis exquirenda. Quid mirum ergo, si in mathesi quoque, quamamavit non professus est, exorbitavit. Contra eum sisto Aristotelem, cujusexistimationem de astronomis longe praeclariorem supra tetigi.
Non est tamen praetereundum et notandum, videri Osiandrum simulatescripsisse non ex animi sententia, usum nempe Ciceronianis de Republicaconsiliis, cum Copernico metueret a vulgo philosophorum, ne absurditate