Band 
Volumen primum.
Seite
248
JPEG-Download
 

248

Apologia Tychonis

confundens nec intervalla distinguens, nobis deridiculo fuit exclamans: mi-raculum, bovem multipedem! Non sane major est hoc loco Patricii sapien-tia, dum planetas inter fixas, ita ut nobis apparet, cursus suos peragerecontendit.

Hoc itaque Patricio dictum esto, vias planetarum apparentes et histo-riam motuum libris promere, astronomiae potissimum mechanicae et practi-cae partem esse: vias vero veras et genuinas invenire, opus esse astronomiaecontemplativae (frustra Osiandro et Patricio reclamantibus): at dicere, qui-bus circulis et lineis depingantur in papyro imagines justae .verorum illorummotuum, ad inferiora geometrarum subsellia pertinere. Haec qui distingueredidicerit, is facile sese a somniantibus abstractarum formarum captatoribus,qui materiam (rem unam et solam post Deum) nimis secure contemnunt,eorumque importunis sophismatis expediet. Atque haec Patricio responderevolui, propterea quod Urso et Osiandro errantibus in quibusdam suffragatur.Ad Ursum redeo.

Undecimo Ursus, ut penitus prosternat astronomiam nostri seculi, lau-dat antiquam, more querulorum senum aut si quod aliud est genus homi-num desperabundum et melancholicum. Sed et argumento utitur ex optimaut puto forma: pleraeque, inquit, artes olim perfectiores fuere, medicina,musica, oratoria, quidni et astronomia? De medicina Thessalica sunto sane,qui divinius aliquid concipiant, quam ex residuis monumentis apparet: suntvicissim non minoris nominis auctores, Fernelius et alii, qui plus nostro se-culo tribuunt majori verisimilitudine. De musica judicium fert Ursus exeventu, qui non est vel in artis vel in artificis potestate. Credo, multosadmirari veterum musicam non aliam ob causam, quam quia' qualis fueritignorant. Quibus ego, si Deus vitam concesserit nec otium defuerit, inHa rmonicis meis demonstrabo, quanto intervallo vetus musica nostramsequatur. Quod autem clamitat Ursus, hodie non esse tantum musices im-perium in animos, id Scythes ille, aeque antiquus, hinnitu equi sui (quemoptimae cantilenae praeferre solebat) facile refutat. Rarius audiebantur bonicantores, vox, ut in comoediis et tragoediis sic in cantu quorsumcunqueinflectebatur, sensui verborum aptabatur, tempori et personis et loco, verbaclara, articulata et vernacula; magna gentis Graecae mollities, personaequoque cytharistriae, psaltriae, Lesbia. Sappho vel lapidem moverint. Quaeomnia et si quid aliud fuit apud veteres decorum, hodie quoque imitari pos-sumus : nec nunquam imitamur. Nostrum vero artificium veteribus planefuit incognitum. Sed plura suo loco. De oratoria non contendo. Causatamen magna est in natura et moribus gentis, quae mollissima facile cuiviscedebat affectui, gloriae vero cupidissima, id ejus adipiscendae causa facerenon dubitavit, quod tamen illis laudabile, hodie apud omnes gentes detestan-dum est, ut quis sibi ipsi violentas manus afferat. De astronomia vero resita clara est, ut nihil supra. Veniant quotquot sunt in Europa periti rerummathematicarum: non habiturus sit Ursus vel unum, qui hoc illi largiatur,perfectiorem fuisse veterum astronomiam. Itaque quanti sit faciendum, siquis praestet quod pollicitus est Ursus, sc. restitutionem astronomiae vete-ris, consideratus lector censeto. Haec praecipua fuere, quae hoc primocapite de natura hypothesium dicerentur.