Band 
Volumen primum.
Seite
249
JPEG-Download
 

contra Ursum.

249

Caput II.

De Historia Hypothesium.

In historia hypothesium texenda Ursus artificio utitur non inscito.A veris enim exortus rationibus fidem sibi facit cognitionis historiarum: quaobtenta, nihil mutato filo orationis ad commenta sua delabitur, eaque le-ctori pro relationibus historicis obtrudit. De Thalete, qui primus est inhac astronomorum serie in Graecia (quamvis Linum et Musaeum anti-quissimos, hunc inventorem sphaerae, illum motuum Solis et Lunae celebretDiogenes Laertius), si vera sunt, quae de praedictione eclipseos prodiderePlinius et Herodotus: certe equidem hanc astronomiae partem exacte cal-luisse necesse est. Et Laertius quidem, primum astrologiae secreta rima-tum, Solis cursum a solstitio in solstitium reperisse, anni quantitatem 365dierum constituisse, de solstitiis et aequinoctiis scripsisse, anni temporamensum esse, Solis et Lunae magnitudines comparasse Solisque defectuspraedixisse asserit. Neque tamen methodum eclipses praedicendi a se ipsopetere potuit, cum hoc non sit unius aetatis, observare sufficientes Lunaeanomalias ad eclipsin Solis praedicendam.

Credibile igitur, cum paulo ante eam ipsam eclipsin bellaque quae tuncgesta commemorat Herodotus, pax utique fuerit Lydos inter et Babylonios,Thales vero Lydis vicinus in Mileto habitaret, artem eclipses computandididicisse a Babyloniis. Et Laertius quidem auctor est, Aegyptum adiisse.Ac ipse Thales apud auctorem illum sic ad Pherecydem de se: „Aegyptumpenetravimus, ut isthic sacerdotibus et astronomis congrederemur.“ Qui fue-rint autem illi astronomi, Laertius in Pythagora innuit, quem eundem Aegyp-tum profectum narrat apud Chaldaeos conversatum. Erat nempe Aegyptussub Babyloniorum jugo. In fine vero epistolae jam allegatae Thales addit:„at nos qui nil scribimus, Graeciam Asiamque peragramus.“ Ita sive in Chal-daeam per continentem, sive mari in Aegyptum iverit, Chaldaeorum utrin-que copiam habuit et astronomiam inde in Graeciam efferre potuit. Etenimconsuli solitos a Graecis Babylonios de motu Lunae, illud persuadet, quodomnes pene Graecae nationes anno Lunari uterentur. Huc refer verba Ari-stotelis (lib. II. de Coelo cap. 12.): simili ratione de ceteris etiam stellisloquuntur, qui earum rationem quondam plurimis annis observarunt, Aegyptiiet Babylonii, a quibus multa fide digna de singulis sideribus accepimus.

Quas meas conjecturas hic cum Ursi conjecturis conferre libuit, quiais non sum, qui bene dicta carpere velim. Sed jam statim peccat Ursus,hypotheses, quas physicorum esse ait, paulo post tempora Aristotelis demumconstitutas existimans, nec ulla ratione sciri posse, qualesnam fuerint tem-poribus Thaletis et Pythagorae astronomorum hypotheses. Quo loco nonvidetur Plinium legisse lib. II. cap. 22. Etenim illae hodiernae physico-rum, ut vocat Ursus, hypotheses, seu illa sphaerarum ordinatio, quam Pto-lemaeus est amplexus, Pythagorae usitata fuit. Audi lector verba Plinii:Sed Pythagoras, inquit, interdum ex musica ratione appellat tonum, quan-tum absit a Terra Luna. Ab ea ad Mercurium, spatii ejus dimidium, etab eo ad Venerem fere tantundem, a qua ad Solem sesquiplum, a Sole adMartem tonum, ab eo ad Jovem dimidium et ab eo ad Saturnum dimidium,et inde sesquiplum ad signiferum.

Audis ordinem sphaerarum lector ex Plinio, Aut igitur Plinius malae