Band 
Volumen primum.
Seite
250
JPEG-Download
 

250

Apologia Tychonis

fidei auctor est, aut Pythagoras de ordine sphaerarum ita censuit, ut Ptole-maeus, idque 200 annis ante id tempus, quod harum hypothesium ortui de-signat Ursus. Et id est, quod Ptol. Almag. lib. IX. cap. 1. innuit, cum ait,orbes 9 et $ ab antiquioribus quidem (Pythagora) sub Solari, a quibus-dam vero posterioribus (Heraclito, Platone, Eudoxo, Aristotele) supra Solaremcollocatos: et denique veterum sententiam ut magis probabilem sequitur,negans certi quid ex astronomia hic haberi posse. Quid, quod PatriciusZoroastri Persae, qui multis seculis Pythagoram antecessit, eandem senten-tiam tribuat, ex his ejus verbis: e£ avt&g vnegrjaev (aliter avaxgefiaoag£o omg) eßdofjiop fjXie iiecrEpßoXrjGccg nvg. Si Sol in medio planetarum (Ter-ram nempe idem Zoroaster in eo medio, quod centrum est, collocat), ergo9 et £ intra Solem erunt. Cumque Pythagoras a Zabraco Assyrio, gentiliZoroastri (Patricio referente, puto ex Proclo) hanc sententiam hauserit:ordinem hunc indidem hausisse verisimile est. Quamvis qui post dictisunt Pythagoraei, hunc magistri sui ordinem deseruerunt. Illi namque, utpaulo post probabitur, eandem tenuerunt de mundi forma opinionem, longeante Aristotelem, quam post Aristotelem annis 50 sub Ptolemaeo Philadel-pho Aristarchus Samius, et nostra aetate Copernicus, qui, ut haec exAristotele et Plutarcho de Pythagoraeis et ex Archimede de Aristarcho in-telligere possemus, inventionibus suis effecit. Quo loco alter Ursi error seprodit, qui Copernicanarum hypothesium originem primam ad Aristarchum re-fert, quae multo est antiquior.

Ac de Philolao quidem Pythagorico, qui medius fuit Aristotelem interet Pythagoram primusque Pythagorica vulgavit, cum antea nisi a Pytha-goricis ipsis ignorarentur, de eo igitur non tantum obscure Laertius asserit,sensisse Terram juxta primum circulum (intellige sub zodiaco) moveri, sedmulto clarissime Plutarchus, cujus verba cum Copernicus ipse in praefationeoperis sui posuerit, mirum admodum est, ea non legisse Ursum, qui lectioneCopernici toties et tantopere gloriatur, eamque omissam alijs immerito ex-probrat. Terram vult Philolaus apud Plutarchum in circulum moveri circaignem (intellige Solem) sub zodiaco in morem Solis et Lunae, Aristoteles verolib. II. de coelo cap. 13. de Pythagoraeis in genere sic: „ii qui Italiamincolunt, qui iidem PythagoraAi vocantur, in medio ignem esse dicunt“ (hicSolem intellige, nam et Thales Jonicae, et Pythagoras Italicae philosophiaeprincipes occultanda vulgo suasere philosophiae mysteria), „Terram vero,quae sit unum astrorum (planetarum) motu suo, quo circum medium feratur,noctes et dies efficere.“ Hic Aristoteles non bene percepit eorum senten-tiam, aut certe defectus est, quem sic restituo: Terram motu suo, quocircum medium feratur, annum, quo vero circa suum axem, noctes et diesefficere. Pergit: „praeterea aliam Terram contrariam fabricantur, quamdvTix&mv vocant.“ Hac voce Lunam significant, propterea quod cum Terraeodem orbe circumvehatur et propter multas ejus cum Terra communesaffectiones, de quibus testantur optici. Aristoteles vero, qui hoc non capie-bat, absurditatein sententiae ominatus subjicit, „quod non quaerant rationeset causas, ad ea quae apparent reddenda et efficienda, sed ad praecon-ceptas suas quasdam opiniones et ratiocinationes ipsa phaenomena violenteraccommodent et conciliare conentur.“ Esse autem ignem Pythagoraeis idem,quod Solem, ex argumentis eorum apparet, quae sic proponit Aristoteles:„videri vero possit multis etiam aliis, non dandum Terrae locum medium,si probabilitatem aliquam non ex apparentibus, sed ex rationibus captare