Band 
Volumen primum.
Seite
257
JPEG-Download
 

contra Ursum.

257

nec ipsum potest. Nam sic quidem planeta retrogradus fieret, at simullatitudinem aequalem efficeret retrogradationi. Nec tertium esse potest.Nam planeta in latum veheretur cis et ultra eclipticam. In his angustiisaliter statuere non possum, quam quod aut Aristoteles ad Eudoxi delinea-tionem respiciens, qui lineam ex Terra per centra epicyclorum educebat,illam axem sphaerae seu epicycli existimaverit, ideoque polos illa puncta,quibus linea epicyclum secabat; aut certe, quia ratione optica tale episphae-rion in justo situ ad planum eclipticae visui perpendiculariter objectum pinginequit, quin poli et centrum adeoque totus axis in unum punctum coinci-dant, ipse etiam Aristoteles centra et polos confuderit, cum videret, lineamex Terra per epicycli centrum actam in eclipticam duci. Itaque factum,ut existimaret, motum sphaerae (ut is epicyclum appellat) esse circa illamlineam. Necessitate itaque adacti hoc de Aristotele suspicemur, et sic ex-plicemus Eudoxum, tertiae sphaerae (quae epicyclus fuerit seu, ut Aristoteliplaceamus, episphaerium) centrum et planum medium in planum eclipticaecompetiisse, ut lineae ex Terra per centrum hujus epicycli ejectae in sin-gulis planetis singulae fuerint, in 9 vero et $ coinciderint et una lineafuerint. In hac vero tertia aliud episphaerium fuisse constitutum, cujus polia polis tertiae declinarint tanto spatio, quantum sufficiebat latitudinibus.Et quarti quidem motu in consequentia planetam et in latum digredi etretrogradum in imo epicycli fieri, tertii vero motu id effici, ut planeta sitin maxima latitudine, jam apud Solem, jam in ejus opposito, jam in sta-tionibus &c.

Sequitur in Aristotele: „Calippus autem positionem quidem sphaerarumeandem cum Eudoxo posuit, tum et intervalla eadem: porro ei, quae Joviset quae Saturni, eandem sphaerarum multitudinem (quantitatem) dedit,“In tj et 7J. penitus nihil mutavit, nam inaequalitates eorum causa sui orbis,propter tardum eorum reditum, nec ipse quidem, quamvis professione astro-nomus, animadvertere poterat. ,,Soli vero et Lunae duas insuper adjicien-das existimavit, si quis praestare debet, quae apparent: reliquis vero pla-netis unicuique unam.“ Calippus non philosophorum alicui sectae addictus(non recensetur enim a Laertio inter philosophos), sed ut dixi professioneastronomus, astronomica tractavit eaque accuratius quam Eudoxus philo-sophus, quaerens concinnitates. Animadvertit igitur observatione diligenti,®, G c?, $, ö plures inesse inaequalitates, quam Eudoxi ferunt hypothe-ses: eam sc. quae respectum habet ad partes zodiaci, quam eccentricitatemdicimus. Itaque orbem unum singulis addidit, qui utrum epicyclus fueritan deferens eccentricum (utrumque enim fieri potuit, magis tamen hoc) exhis verbis decerni nequit.

Hic igitur incongruam Fracastoreus affert interpretationem; primo inSole et Luna, ait, binos utrinque additos a Calippo, qui sunt singuli, eos-que sic comparatos, ut tarditatem et velocitatem, quae in utroque apparet,quamque positione eccentricitatis nos efficimus, inveheret luminaribus etordinet sphaeras ad modum homocentrorum suorum. Quasi modo tam dif-ficili fuerint usi veteres, isque silentio a recentioribus fuerit sepultus. Ve-rum est, orbes hos esse propter eccentricitatem, sed singuli sufficiunt, quodvidetur desperare Fracastoreus, singuli sc. epicycli aut circelli circa cen-trum, si simul progressum apogaeorum efficere Eudoxus voluit. Nec de binistrinisque Aristotelis verba sonant. Deinde illum in ceteris Fracastoreusputat additum, propter earum ab aequatore declinationem, ad normam Solis

Kepleri Opera I. 17