contra Ursum.
259
efficit insito principio activo, sed rapitur a fixis 24 horis; ita prima 1}- ra-pitur a prima t), eoque ordinate semper inferioris prima a prima superiorisusque ad Lunam. Porro quae hic Fracastoreus interpretandi causa affert,ea si cum hac interpretatione conferantur, per se casura puto. Verum ipsaAristotelis haec ratio constituendi coelestes orbes non tantum in astronomiavidetur, sed neque naturalibus undique rationibus est consentanea. Primo,quod sine discrimine superiorum motus in inferiores derivari asserit, et eorumqui amplectuntur inferiores, et qui non amplectuntur, epicycli dicti. Deindequod, cum ex promiscua summa orbium concludat Aristoteles aequalem sum-mam intelligentiarum motricium, septem tamen e numero, qui primi stella-rum dicuntur, motu carent. Quid igitur illis opus intelligentia motrice?nisi forte passiva, cujus vi obedientiam praestent superiori trahenti ejusquenutum ultro sequantur. Tertio cum, ut dictum est, septem e numero motucareant, cur non vicem restituentis quaelibet supplet et ita suam ipsa sphae-ram ab ima superioris motione liberat? Nisi forte servanda aequalitas interprimam Saturni et primas reliquorum planetarum, ut, quia illa hoc otiumest nacta, hae quoque eodem privilegio gaudeant.
Sed pertexamus Aristotelis orationem : „cum igitur ferentium sphaera-rum aliae 8, aliae 24 sint“ (in aliis exemplaribus legitur 25). Octo qui-dem sunt Saturni et Jovis, singulorum 4. Reliquorum si quilibet, etiam® et ([, secundum mentem Fracastorei habent 5, summa quidem 25 con-flatur. Vereor igitur ut haec correctio 25 pro 24 sit Fracastorei. Si ®et J) quaternas tantum habent, summa posteriorum erit 23, non 25.
'Vide, an non sic intelligendum: „aliae octo,“ i. e. Solis et Lunae,„aliae 23,“ i. e. reliquorum 5. Ut ita sit evidentior causa hujus divisionisin 8 et 23.
„Et harum non necesse est habere restituentem solam illam, quaeastrum ultimum fert.“ Omnes 6 superiores, sui ordinis imae, quae astrasua ferunt, habent sub se restituentes, quia habent et sub se aliud astrum.Sola Lunae, ultimi astri, ferens et ima non habet sub se restituentem, quia^nullum astrum sequitur, cujus prima restituatur. „Restituentium quidem 6erunt duorum primorum.“ Nam Calippus Saturno 4 dederat, totidem Jovi,primis planetis. Aristoteles addit utrinque totidem, uno minus, ut supradenunciaverat. Sunt itaque bis tres, quos addit, sc. 6. „Sedecim veroposteriorum 4.“ Nam Eudoxus dabat d, $, 9> ® : 5, 5, 5, 4; Aristo-teles addit totidem, semper uno minus, sc. 4, 4, 4, 3, quod summam
facit 15. Sin autem et ® secundum Fracastorei mentem habeat 5 feren-tes, habebit et 4 restituentes, eritque summa sane 16. „Quare omniumnumerus et ferentium et restituentium erit 55;“ siquidem illic Fraca-storeo largiaris 8, 25; hic 6, 16. At si 8, 23 et 6, 15 colligamus,
summam conficiemus 52.
„Si vero Soli et Lunae non addiderit quis, quos diximus, motus omnes,sphaerae erunt 49.“ Sive enim Calippus binos addiderit, cadent primo 4ferentes, dein 2 restituentes Solis, quia 2 ejus ferentes cecidere. Sex igi-tur si auferas a 55, restant 49. Aliqua tamen exemplaria habent vitiose
47; sive singuli a Calippo sint additi, cadent primo 2 ferentes, una Lunae,altera Solis, indeque ejus una restituens; quare 3 de 52 ablatae, relinquuntiterum 49. Nescio quid monstri dant affectati numeri, si tamen genuinisunt: est binarii cubus 8, numerus ferentium tj et 2J.; est binarii quadra-tum 4, numerus stellarum post duas illas, quae restituentes sub se habent;
17 *