260
Apologia Tychonis
est primus perfectus 6, numerus restituentium tj et 1|.; est quaternariiquadratum 16, numerus restituentium in 4 ultimis; est quinarii quadratum25, numerus ferentium in 5 ultimis; est denique septenarii quadratum 49,summa omnium, demtis etiam Calippi additionibus in Sole et Luna, necpatente causa ulla, sed ne suspicione quidem, cur Aristoteles hanc additio-nem in Sole et Luna supervacuam putaverit, non item in ceteris, ut videaturAristoteles solum numerum quaesivisse. Nisi toties Aristoteles Pythagoricosexplosisset numeros, crederem, illum de industria conquisitis ratiunculis af-fectare quadratum septenarii, quem Deorum numerum forsan ex alicujusreligionis mysterio persuasum habuerit. Num liber a superstitionum suspi-cione Aristoteles, an haec ita scripserit, jure dubito. Summa haec: Prae-clarum ejus institutum fuit, per astronomorum oculos et observationes adobscuram rerum naturam contendere: vituperandum vero, quod astronomicisobservationibus sua miscuit ratiocinia philosophica toto genere diversa.Quid enim commune 31 orbibus Calippi totidem motuum cum 21 Aristo-telis, qui novum nullum motum inferunt? Et sic se habet celebris istelocus Aristotelis, ex cujus explicatione apparet quod dixi, confidenti Ursumoratione usum in sua de hypothesibus historia, dum ait, Eudoxum et Ca-lippum concentricis usos, quod nulla ratione ex textu deducere potuit. Fra-castoreus vero hujus rei auctor est non idoneus, concentrica cum scripserit,veteres ad se traducere nititur. De cetero fatetur ipse, nihil de illis sciri,nisi ex obscuro loco Aristotelis. 1J ) Quod vero ait, Pythagoraeos post Plato-nem, explosis Eudoxi et Calippi non sufficientibus concentricis, eccentricosassumsisse, tribus nominibus temeritatem narrationis suae prodit. Primumid Calippus ipse fecit in Eudoxi hypothesibus corrigendis, ut defectus ipsasargueret, orbemque unum, qui maxima verisimilitudine eccentricitatem inve-xisse credi potest, adderet; non fuit igitur necesse, ut hoc Calippi corre-ctioni accideret post Platonem, nisi forte in tj et quorum motus nonbene ipse exploraverat. Deinde dum Eudoxum a Pythagoraeis ait explo-sum, non ita bene suam orationem historiarum notitiae attemperat, uti illiustenore hanc jactat. Eudoxus enim et ipse fuit unus de secta Pythagoraeo-rum, referente Laertio. At quis haec ex Ursi oratione colligeret? Deniquevelim ab illo discere, quos appellet Pythagoraeos ? Si quoscunque, qui ali-quod Pythagorae dogmatum amplectuntur, Pythagoraeos habet, jam nonloquitur ad consuetudinem historiae, cujus cognitionem sibi arrogat. Sineos cum historicis Pythagoraeos dicit, qui sectae huic addicti, placita ejusdisputationibus, instituto vitae, moribus suis exprimunt, audiat ex Laertio,sectam illam in Epicurum desiisse. Natus autem est Epicurus jam demuminclarescente Aristotele, qui eodem fere tempore Platonem audiverat quoEudoxus. Ecce autem Eudoxi placita longo post tempore, jam adulto Epi-curo, Aristoteles celeber philosophus usurpabat inque libros suos de Coeloet Metaphysica referebat. Epicurus vero, Pythagoraeorum ultimus, quid inastronomia scripserit, qui mundum ex atomis constituebat? Itaque et haecnarratio vanescit instar fumi. — Sed Hipparchus forte pro Calippi con-centricis eccentricos resumsit? De Calippi concentricis fabulam supra ex-pedivi. Hipparchi vero quosnam eccentricos (praeterquam in demonstrationeapogaei unius Solis, demonstrationis facilitate schema eccentricum suadente)Ptolemaeus innuat, nesciunt ejus lectores; et Cardanus (de Rerum Varie-tate II. 11) fidem hujus assertionis ad auctorem Fracastoreum remittit. Hocpotius apud Ptol. Almag. lib. IX. cap. 2. inveniunt, Hipparchum erroribus