Band 
Volumen primum.
Seite
264
JPEG-Download
 

264

Apologia Tychonis

cipuam etiam fraudem committat: visum est peculiare caput in ea con-sumere : in cujus initio quae de Apollonio nobis constant ex fide dignisauctoribus judicabimus; postea nugas Ursi cum illis conferemus. '

Caput III.

Nullas exstare Apollonii Pergaei hypotheses astronomicas.

Quod in architectura usu venit, ut non ex una officina petantur omnia,calx, caementum, clavi, serae, fenestrae, nec idem architectus et lapicidasit et lignarius et ferrarius et arcularius: idem et in astronomico negotiousu venit. Etenim qui omni animi cogitatione in id intentus est, ut ex iis,quae in coelo diversis temporibus eveniunt, argumentatione derivata, hypo-theses aliquas mundi formam exprimentes constituat, hunc architecti locohabeo: cujus quidem tanta est occupatio, ut impossibile sit, ipsum omniaa se ipso petere. Accipit igitur observationes ipsas, vel omnes vel aliquasab aliis; sunt, qui tabulas illi construant usui quotidiano necessarias. Aliusarithmetices praeceptis clarus nonnihil habet in sua supellectili, quod insuum usum seligat artifex. Alius operandi per numeros compendia com-miniscitur, alius doctrinam sinuum artificiose tradit, alius triangula docetaestimare facilius. Denique sunt, qui geometricis problematis demonstran-dis laborem principalis artificis non mediocriter sublevant. Et tamen, utqui clavos cudit, fenestras construit, lapides imperatam in formam excidit,non ideo est habendus pro architecto, etsi ejus opera utitur architectus,domusque structura non huic, sed architecto adscribitur: ita et in astronomia,non quia astronomus sine geometria et arithmetica, geminis alis, astronomusesse non potest, propterea statim astronomus est, qui bonus geometrabonusque est arithmeticus: nec si quis doctrina triangulorum tradita arti-ficem in condendis tabulis egregie juvit, propterea tabularum vel hypothe-sium auctor est. Haec cum ita se habeant, vehementer initio miror, Apol-lonio ab Urso tribui hypotheses astronomicas peculiares, qui, quod astronomicaattinet, nihil omnino scriptum reliquit praeter geometricum problema (pro-fessione namque geometra fuit), quo Ptolemaeus in stationibus planetarumdemonstrandis, in parte nempe domus exornanda, usus est. Ut autem cla-rissime pateat, quid Apollonius demonstraverit, quid vero Ursus securissimefabuletur, age totam ejus intentionem e fonte suo, sc. e Ptolemaeo (quomisso, quod vehementer miror, Ursus ad rivulum inde deductum, sc. adCopernicum provocat) in has pagellas derivabimus et transponemus. Equi-dem quod Ursus, nulla Ptolemaei mentione facta, qui clarissime mentemApollonii exposuit, in Copernico, qui obscurius rem exprimit, magnum causaepraesidium ponit, id ejusmodi est, ut magnam suspicionem concitet, nun-quam visum Urso Ptolemaeum, sed extitisse monitorem aliquem, qui Ursosubjiceret, tale quid Apollonii problema sapere, qualia Tychonis in se con-tinent hypotheses, et illud quidem problema bipartitum esse. Tantum enim,nec plura nec distinctiora Ursus de Apollonio, cum haec scriberet, sciverat.Sed ad Ptolemaeum. Cum ex aetate in magno pretio essent geometricaedemonstrationes, et flocci penderentur vel mechanicae descriptiones vel pro-