270
Apologia Tychonis
Ex his apparet occasio genuina, quae Apollonio hanc assumtionis formamsuppeditaverit. Nam quod accessum et recessum planetarum ad nos pro-portionalem conversioni Solis attinet, eundem etiam Ptolemaicae hypothesesexhibent. Itaque adhuc nihil est, quo sese tueatur Ursus obtineatque Apol-lonium esse inversarum Aristarchianarum, quaeque Tychoni debentur, auctorem.
His adde et hoc, quod cum inaequalitas illa motus, quam Apolloniusa sua demonstratione sejunctam esse voluit, negligi nequeat, itaque apo-gaeum et perigaeum in linea IIN, CE (in schein, quinto) semper sibiipsi parallela constitui debeat, ex eo evenit, ut AE apogaei lineam dicerejam porro non possimus totaque nomenclatura Tychonis differat ab Apollo-nio. Quare neque motum planetae in praecedentia fieri statuit ex A in B,sed in consequentia ex C in B contra quam Apollonius. In tanta rerumterminorumque diversitate frustra laborat Ursus abstractam a Tychone for-mam hypothesium ad Apollonium deferre.
Caput IV.
Non exstare ullibi mentionem hypothesium, quas Tycho sibi asserit ,
Ursus Apollonio affinxit.
Nescio quo affectu stimulante id unum agit Ursus, ut Tychonis demundo conceptiones antiquitati asserat, manifestam veritati vim afferens.Primum ex veteribus in aciem supra produxerat Apollonium. Si hoc de-fendendum suscepisset, cognationem quandam intercedere Apolloniano pro-blemati cum Tychonis hypothesibus, poterat tolerari partim, in ceteris excu-sari. Nunc quia plane utrumque exaequat, apparuit proximo capite eosnon plene Urso fuisse cognitos, minime vero vel lectum vel intellectumApollonii problema. Cognatio autem illa hypothesium Tychonis cum Apol-lonii problemate, quam et supra demonstravi et jam concedi posse dixi,jam quidem cernitur, postquam Tycho suam mundi formam diversissimis in-ductus argumentis et constituit et prodidit. Absque hoc esset, haud equidemscio, an quisquam adeo felici futurus fuisset ingenio, ut ex solo Apolloniiproblemate inspecto in Tychonis cogitationes incidere potuisset; adeo obscuraest haec cognatio coecusque transitus.
Alter ex veteribus Tychoni ab Urso tanquam aemulus ob oculos ad-ducitur Martianus Capella, 13 ) in quo multo adhuc imbecillius stat Ur-sus quam in Apollonio. Etenim is auctor, cum honestam e literis animirecreationem peteret (vir enim politicus erat et praeses Africae), poeticenencyclopaediae conjungere statuit, fabulaque pereleganti conficta de nuptiisMercurii et Philologiae, cum philosophiam Platonicam tum in specie septemartes (ut appellamus) liberales ita tetigit et percurrit, ut non tantum sum-mam cujusque brevissime exponeret, sed etiam quidquid in singulis ipsedeprehendebat insigne, abstrusum, admirandum, aut tale quod ipsum potis-timum afficiebat, id cum diligentia cincinnatoque stylo inculcaret. In astro-nomia Macrobium, Plinium et Vitruvium potissimum secutus est, RomanusLatinos scriptores idque adeo, ut ne quidem ab erroribus eorum discesserit,