276
Apologia Tychonis.
Sed tu quid ais Urse? tu quid affers ex Copernico, quo probatumreddas id quod aiebas: hypotheses motuum coelestium a Tyclione jactatas,expresse descriptas esse in relictis monimentis Nicolai Copernici? Si cogna-tionem inter utrasque intercedere, si facilem transitum a Copernico ad Ty-chonem contendisses, meum suffragium adjungi jam vidisti. Expresse veroubi in Copernico descriptae sunt?
Huc usque Keplerus in manuscriptorum saepius dictorum volumine quinto. Reliqua de-sunt, sine dubio non deperdita, sed nondum a Keplero elaborata, cum media in paginasubsistat, eam forte ob causam, quia mortuis Urso et Tychone consultius ipsi videbatur,rem totam abjicere. Nil sequitur praeter ea, quae supra exhibuimus, Crameri, Waltherialiorumque testimonia: videtur autem Keplerus prope ad finem rem perduxisse, cum literaeKepleri ad Tegnagelium datae (vid. annot. 5.) quamvis pauciorum verborum apparatu similiratione concludantur.