NOTAE EDITORIS.
1) p. 219. Inscriptum est teste Hanschio hoc opus: Chronotheatrum sive Theatrumtemporis annorum 4000, quod ex motu coeli et cum sacris tum profanis utriusque linguae aucto-ribus aliisque ac plerisque probatis fideque dignis historicis demonstratum exhibet 1) Chrono-logicam demonstrationem, 2) Astronomicam supputationem, 3) Historiarum cognitionem,4) Auctorum dispositionem: in Dithmarsia ab Urso praemeditatum 1581, in Holsatia excogi-tatum 1582, in Dania inchoatum 1584, in Hassia delineatum 1586, in Alsatia emendatum1589, in Bohemia absolutum 1597 editumque Pragae et Divo Rudolpo II. dedicatum.
Alium deprehendimus libellum Ursi chronologicum, quem inscripsit: Nie. Raim. Ursi,Röm. Kay. May. Mathematici Chronologische Beweisung, dafs die Welt vergehen und derjüngste Tag kommen werd innerhalb 77 Jahren.
Hic vero libellus tum temporis (anno 1597) typis nondum impressum fuisse videtur, cumin calce haecce referat: Anjetzo nach des Authoris Todt allererst in Druck verfertigt 1606.
Scriptum hoc, quamquam nullius plane momenti, publice tamen refutatum est a pastorequodam Halensi, Lampio, in libro inscripto: Antidithmarsus. Hal. 1610.
2) p. 223. Joannes Antonius Maginus inter celeberrimos illorum temporum astro-nomos „de astronomia illustranda strenue laboravit.“ Ephemerides edidit anno 1582 Venetiisad annos 40 ab anno 1581 usque ad 1620; anno 1599 ibid. ab anno 1598—1610; 1608Francof. ab a. 1608—1630; 1614 Venetiis: Supplementum Ephemeridum ac Tab. secundo-rum Mobilium (recus. Francof. 1615), cui praemisit literas quasdam Kepleri, e quibus ap-paret, convenisse inter hunc et Maginum de edendis tabulis astronomicis (vid. praef. ad Kep-leri Astronomiam Novam). Anno 1585 edidit Maginus Venetiis „Tabulas secundorum mo-bilium“, anno 89 ib. „Novas coel. orbium Theoricas congruentes cum observationibusN. Copernici“ (recus. Mogunt. anno 1608); 1604 Ven. „Tabulas primi mobilis, quas Di-rectionum vulgo dicunt“ <fcc.: 1609 Bononiae: „Primum Mobile, 12 libris contentum, inquibus habentur trigonometria sphaericorum et astronomica, gnomonica et geometrica pro-blemata &c. Astrologiae plurimum tribuebat Maginus, deinde in fabricandis speculis sphae-ricis multum consumsit laboris, in geographicis denique bene meruit (ed. anno 1596 Ven.Geographiae universae tum veteris tum novae absolutissimum opus 2 vol. distinctum, inquorum priore habetur Cl. Ptolemaei Pelusiensis Geographicae enarrationis libri VIII; insecundo volumine insunt Cl. Ptolemaei antiqui orbis tabulae 27 et tabulae 37 recentiores).
Quas dicit Keplerus Magini hypotheses de mundo, illas deprehendimus in „Theoricis“(Comp. pag. 65).
De Roeslino ejusque libris diximus pag. 228,
3) p. 223. Inest hoc carmen manuscriptis Petropol. adjunctum refutationi Ursi, idquehic proponimus, ut plenius hominis cognoscatur animi vilitas.
Tychoni Braheo, Summo Astronomo.
Per spatium octiduum victumque potumque dedisti,
Scrutator coeli maxime Tycho, mihi.
Nonne sat atque super tibi, Tycho benigne! fuisset?
Addideras nummos nil minus atque tuos.