Notae Editoris.
281
oculos aperte perspicere, in multis caecutire, in plerisque penitus caecos esse?“At illos tot seculorum experientia tuetur, quae nullo sensu, nullo instrumento ma-thematico, nulla rationis deductione unquam convinci potest? Praeclare sane, utnobis noctem persuadeas, cum aurora illuxerit, fenestras claudis nec unquam aperirisinis. At non vides, eadem negatione te universam astronomiam evertere ?_ Quidigitur laudas Tychonem, quid praeclari ab ipso in astronomia sperare potes, si„te non latet talium rationum incertitudo ?“ Cur Ptolemaeo de concentricis, eccen-tricis, epicyclis credis, si haec „instrumentis cerni, aut ullo sensu vel ratione de-prehendi“ nequeunt? Quid habent aliud astronomi, quo in cognitionem distantia-rum veniunt altissimosque coelos perrepunt, nisi instrumenta sua ? Quibus si possuntin stellarum cognitionem motus et loci venire, possunt et in cometarum. Nec tehic audiet quisquam, quod illa corpora constantia sint, motus perfecti et regulares,cometae evanescant et vagentur incerti. Nam quo sensu certas motuum leges instellis deprehendi posse credis, eodem Tycho easdem in cometis deprehendi affirmat.Ait Tycho, peritus artifex, qui hujusmodi observandi calculandique labores totiusmundi vanis gaudiis anteponit: negat medicus, cui in astronomia versari minimevacat, qui rem levissimam nec verbis dignam ex hac observandi ratione facit.Utri potius credendum erit? An quia Maestlinum, quia Gemmam inscitiae etruditatis in observando arguis, hac praetoria oratione te inter peritos artifices con-stituis ? Scilicet id populus curat, temere quid affirmes an demonstres. Hauserunttamen illi decennio post suos labores publicatos ex te praeceptore rationem sepa-randi motus cometae proprii a negotio parallaxeos? 0 miseros, qui non priustuam Capnuraniam viderint. Quod nisi tam confidenter te pertaesum esset 7rokv(}§r)-TOQictg Tychonianae, non jam nos pigeret hujus crambes bis a te coctae 5 ad quamita diligenter et solide Tychonis apologia respondit, ut tu verbum hic non dixeris,quod isthic intactum relinquatur. Vidisses ibi, non ideo quia Tycho ab instrumentisinstructior et in coelo inspiciendo multas ob commoditates, quibus alteri carent,diligentior, jure quodam suo in alterorum observationes animadvertit easque limitat:non inquam ideo vel de tota causa actum esse, vel cuilibet easdem sugillare licere,quasi toto coelo aberrent. Quae enim inter illorum et Tychonis observata minu-tula differentia intercedit, ejus culpam quis quaeso vel in hunc vel in illos con-ferre audeat, qui non ex libro Tychonis obiter perlecto balbutire prius de his astro-nomiae mysteriis didicit? Vidisses etiam, si tibi Tychoniano labori placuissetinvigilare legendo, quam nihil obsit Tychonianae argumentationi, quod eundemlaborem Maestlinus tentavit in paulo alia hypothesi: itaque hujus injectu scru-puli ad suspiciones concitandas in hac repetitione tua supersedisses.
His abrumpit sermonem Keplerus, neque ulterius ad hanc litem rediit, libenter rem in-gratam a Tychone petitam illo mortuo abjiciens.
5) p. 232. Quae Keplerus „antea“ contra Ursum conscripsit, disquisitio forte est, quamdum in bibliotheca Viennensi manuscripta Kepleri quaerebamus, accepimus quasi a Keplerimanu scriptam. Hanc quidem non illius manu scriptam judicavimus, at descriptam esse abautographo Kepleri nil dubii obstat.
Inscriptum est folium continens hanc disquisitionem :
M. Jo. Kepleri Ord. Prov. Styriae Mathematici judicium de hy-pothesibus Tychonianis, quas quidam Nicolaus Ursus Dithmarsussibi arrogare praesumit, aut si id apud cordatiores obtinere non posset, utsaltem Tychonis inventum non esse, sed ex Martiano Capella, Copernico aut Apol-lonio Pergaeo desumtum fidem faceret. Quae omnia a dicto Keplero mathematicoeximio et in Ptolemaeo atque Copernico bene versato succincte et solide hic refu-tantur. Quemadmodum etiam, antequam is Tychonem de facie nosset, ad nob.et praest. virum D. Jo. G. Herwartum ab Hohenburg, statuum provincialium Ba-variae cancellarium, hanc quaestionem moventem, perscripserat, quae literae suotempore haberi et in veritatis subsidium proferri possunt.