Band 
Volumen primum.
Seite
282
JPEG-Download
 

282

In Apol. Tych. contra Ursum

De lite causa hypothesium dominum Tychonem inter et Ursum.

Cum a me peteret quidam doctus vir, ut super hac re judicium meum ad seperscriberem, respondi in hunc fere modum, quantum mihi succurrit. Primum nondissimulavi, me irasci Urso, qui epistola mea inconsulto me publicata foede abususest. Itaque ipsum considerare jussi, an affectu abripiar. Deinde judicium meumde scommatibus ferre coram homine politico nolui. Quod autem quaestionem atti-net, uter alterius usurpet hypotheses, etsi hypothesin aliam ego sequar, tamenvideri reum Ursum insimulati criminis. Fundamenta haec fuere: fatetur Ursus,se schedam aliquam e Dania allatam apud Rollenhagium ostendisse, et hoc ap-pellat furtum philosophicum, monetque Tychonem, discat posthac res suas meliuscustodire. Fatetur idem, non se primum esse hypotheseos illius auctorem, nisi qua-tenus Terram fecit revolutione diurna mobilem. Ait denique, indidem se excerpsissehypotheses, unde et Tycho excerpserit: nam exstare in Copernico et Ptolemaeo ex-presse. At hoc ultimum falsum est, nec enim exstant dictis locis illae hypotheses.Ergo ex hoc falso et tribus primis veris, quod non sit inventor primus hypotheseos,quod inde habeat hypothesin unde et Tycho, quod schedam Tychonis, in qua erat haechypothesis, abstulerit, quasi ex elementis quibusdam componitur haec conjectura,Tychonis hypothesin ab Urso raptam et pro sua vindicatam. Quod autem non exstetTychonis hypothesis in Copernico et Ptolemaeo, patet ex depravatione locorum abUrso allegatorum, quos ordine videbimus.

Lib. I. cap. 10. Toto illo capite Copernicus modeste et lento progressu exMart. Capella occasione ducta ad explicationem et summam necessitatem suae hypo-theseos accedit. Nam quia Capella ait, Venerem et Mercurium circa corpus Solisconversas absides habere, ex hoc apparet, illum conferre centra orbium illorum inSolem. Et postea sequitur: hinc sumta occasione, si quis (intellige: si ego Coper-nicus) Saturnum quoque, Jovem et Martem ad illud ipsum centrum conferat, non erra-bit, id quod canonica illorum motuum ratio declarat, et quod declarabit hoc opusmeum, in quo canonicam hanc rationem ex tali hypothesi construxi. Hic Ursus simu-lat, Copernico de mutatione aliqua suae hypotheseos sermonem esse, cum Copernicusnondum suam propriam explicuerit, sed jam his ipsis verbis aditum sibi faciat adillam explicandam. Nam si Copernicus vidisset quod Tycho, posse Solem mobilemannuo motu nihilominus manere centrum 5 planetarum (non potuit autem id videre,quia realitatem orbium credidit), cur paulo post dixisset, alterutrum necesse esse, ut autnulla sit orbis Terreni proportio ad orbem fixarum, aut infinita illa secundum veteresorbium multitudo concedatur? Nam qui cum Tychone sentit, illi neutrum est necesse.

Fig. 8.

Fig. 9.

Lib. III. cap. 25. Hic non intellectum ab Urso Coper-nicum aut id studio non bono dissimulatum, nemo qui Co-pernicum intelligit dubitare potest. Copernico de theoriaSolis est sermo, cui liber ille destinatus est. Ursus autemputat, illum loqui de universitate hypothesium deque par-tium mundanarum mutuo consensu. Ut res pateat, duo sche-mata ponam, unum repraesentabit ipsam Copernici primamsententiam, alterum vero habebit illam variationem, de quaillic Copernico sermo est. A (fig. 8) centrum eccentrici

Terrae, nempe Sol ipse, B epicyclium, quod annuo motu una

D

cum eccentrico in partes oppositas restituitur, paulo tamendeficiente restitutione, sic ut ex illo defectu sequatur progres-sus apogaei; C centrum epicyclii secundi, in quo Terra cir-cumit annis 3434, unde accidit eccentricitatis mutatio. HaecCopernicus allegatis ab Urso verbis sic ait variari posse, utsit quidem A mundi centrum, sed non ipsissimi corporis Sola-ris, circa quod Terra in D (fig. 9) motu annuo circumeat(NB. Terra etiamnum circumit). Sol sit in C et moveaturquidem in epicycliis B, C, sed ita tarde, ut uno anno nonfaciat sensibilem progressum. Nam B epicyclium annis 25000sub fixis restituitur; C vero epicyclium annis 3434. Jam