286
In Apol. Tych. contra Ursum
versionem subjeci, ut ita discentes ad Copernici lectionem et faciliorem intelligentiam prae-pararem.
Haec ) e Rothmanni literis eo libentius excerpsimus, quo aliäs de hoc subtili et solertiastronomo pauciora innotuerunt. Tychonem ejusque „Epistolas astronomicas“ de Rothmannofere unicum testem habemus. Libros quos a se conscriptos Tychoni refert, non publici jurisfecit, manuscripta vero Rothmanni Cassellis hodie reservantur. Natum Rothmannum per-hibent Bernburgi c. medium (Tycho loquitur anno 1590 de Rothmanni „juvenili aetate“ etipse Rothmannus se eodem anno dicit „in flore aetatis“ constitutum) sec. XVI., intra annos1577—90 apud Guilielmum Hassiae Landgravium astronomieis inserviebat studiis. Anno1590 Guilielmus haec de Rothmanno nunciat Tychoni:
Dass wir euch nu in so langer Zeit nicht geschrieben, ist die Vrsach, dass vnser Ma-thematicus Rothmannus ein zeitlang fast vnpasslich gewesen, zudem auch nunmehr wir selbsttam mole aetatis, quam laborum atque curarum dermassen gedruckt werden, dass wir vnsmit den oblectamentis Mathematicis nicht mehr wie wohl zuvor beschehen, oblectiren können.Nicht desto weniger aber vnderlassen wir vnser studium Mathematicum nicht so gar bleiben,sondern hincken noch hernacher, wie ein alt Weib am Stecken.
Was aber vnsern Mathematicum betrifft, ist derselbige der Meynung, wenn er nur einwenig möcht wandern, vnd die Lufft verändern, dass es alssdenn mit ihm besser werdensolte; welchs wir ihm aber hart widerrathen. So hat er aber doch einen eigenen Kopf, demkaufft er alle Jar einen eigenen Hut, damit müssen wir ihn lassen geweren. Aber leydtwere es vns, wenn ihm einiger Schade widerfahren solte, dann er ist ingeniosus vnd einfeiner gelehrter Gesell. Begeren derhalben gnädiglich, ihr wollet euch ihn von vnsert wegenlassen befohlen seyn &c.
Datum in vnser Stadt vnd Vestung Cassel am 15. Maji anno 1590.
Tycho refert Rothmannum Augusto mense Uraniburgum venisse et per aliquot septima-nas secum moratum esse, et quanquam sibi proposuerit hinc Cassellas redire, non ad prin-cipem reversum esse. Morbo vexatus vehementi secessit in urbem patriam Bernburgium ibi-que mortuus est anno 1596.
9) p. 245. Spectat his Keplerus admonitionem „ad lectorem de hypothesibus hujusoperis,“ praefixam editioni primae operis Copernici (Norimb. 1543.). Andreas Osiander,celeber ille theologus Norimbergensis (nat. Gunzenhusae 1498, | Regiomonti 1552), mathema-tica quoque coluit imprimendumque curavit Norimbergae Copernici opus de Revol. Coelestibus.Ha«c sunt Osiandri verba: . . . Neque enim necesse est, eas hypotheses esse veras, imone verisimiles quidem, sed sufficit, si calculum observationibus congruentem exhibeant. . . .Satis patet, apparentium inaequalium motuum causas astronomiam penitus et simpliciter igno-rare. Et si quas fingendo excogitat, nequaquam tamen in hoc excogitat, ut ita esse cui-quam persuadeat, sed tantum ut calculum recte instituant. Sinamus igitur et has novashypotheses inter veteres nihilo verisimiliores innotescere. Neque quisquam quod ad hypothe-*ses attinet quidquam certi ab astronomia exspectet, cum ipsa nihil tale praestare queat.
10) p. 253. De Hieronymo Fracastorio haec Weidlerum secuti notamus. Me-dicus, philosophus et poeta Veronensis (nat. a. 1483, obiit a. 1548.) librum sub titulo„Homocentrica“ edidit (Venet. 1538. In „Operibus“ quae anno 1591 Lugduni prodie-runt exstat ille tractatus tomo II.). Scopus ejus est tollere circulos planetarum eccentricoset per homocentricos omnes motus coelestes explicare. Quod ut efficiat fingit „circitorem“aliquem duobus motibus praeditum, quorum alter a circumducente pendet quo circumferturplaneta in latitudinem, alter, proprius est quo successive planeta in opposita moveatur ettrepidatione quadam feratur, unde apogaei et perigaei variatio originem habeat. Poli veroorbis contravecti a „circitore“ sic moventur, non ut circulos faciant in se redeuntes, sedhelices magis et umbilicos &c. Motum hunc „tripudiationem“ nuncupandum censet. Hanchypothesin singulis motibus planetarum et fixarum accommodat et quomodo observationes cumilla conveniant monstrare nititur. Haec commenta, addit Weidlerus, Thebitianas quodam-modo fabulas sapiunt, ad ineundi calculi rationes inepta sunt. Inficiari tamen non possum,ex toto libro foecundi Fracastorii ingenii facultatem elucere solertiamque, quam in observa-tionibus, quarum mentionem injicit, instituendis adhibuit, sua laude privandam non esse.
11) p. 254. Wei d 1 erus (Hist. Astr. p. 68.) refert: Quod Graeci motum Solis et Lunae,ad quem annum suum conformem cupiebant, Homeri et Hesiodi aetate vel haud ita multopost non obiter propositum habuerint, Olympi a dum inventio et usus probat. Prima qui-