Band 
Volumen primum.
Seite
285
JPEG-Download
 

Notae Editoris. 285

quoque nostram hanc theoricam improbaturos despero, cum viderint, hujusmodi hypothesinsuis nequaquam observationibus repugnare.

In libro ipso deprehendimus undecim sphaeras, quarum extima „reliquas sua concavitatecomplectitur et secum sua velocitate rapit.“ „Decima immediate sub priore statuitur, in quaetiam imaginamur eclipticam, cujus poli motum subeunt librationis.“ Hic motus perficitur4 circellis circa utrumque polum, quorum motus pluribus explicatur. Nona sphaera alterumlibrationis motum in mundi latera sphaeris intra eam contentis communicat, item ope 4 cir-cellorum. Octavae sphaerae stellas fixas in consequentiam profert contra motum undecimaeejusque diversus a prioribus sphaeris motus salvat inaequalem fixarum motum. Sphaeraesuperiorum planetarum, homocentra sphaeris prioribus circa mundi centrum diurno motu cumprimo coelo circumvolvuntur, dividuntur autem singulae in 4 particulares orbes „eccentricos,eccentrepicyclos, deferentes“. Sphaera © ex 5 constat orbibus in superficie eclipticae de-scriptis, quorum extremi duo sunt eccentrici „secundum quid seu ex parte“ &c. , hi vocaripossunt deferentes apogaeum verum, deferentes corporis Solaris, orbes anomaliae apogaei, ec-centricitatis Solis“ &c.

Inferioribus planetis tribuit Maginus 4 et 5, Lunae vero 6 orbes eccentricos et epicyclosita invicem infibulatos, ut, sicut in prioribus, soliditas sphaerarum fere necessario ad sustinen-dam hanc complicatam molem arcessenda sit.

8) p. 240. Spectat his Keplerus literas Rothmanni d. Cassellis d. 11. Oct 1587, in qui-bus ille de studiis suis haec refert:

Conscripsi Vitebergae Organon Mathematicum quod continet Logisticam sexagenariam,Doctrinam Sinuum &c. Conscripsi ibidem etiam Astronomiam, in qua hypotheses Copernicitraduxi ad mobilitatem Solis (quod fieri posse non ignoras) singulaque theoricarum schematacalculo Prutenico declaravi. Verum cum per observationes invenerim, tabulas Prutenicas valdeinsigniter a veritate coeli abesse, publicationem ejus hucusque distuli, ne vitiosum calculumpro vero discentibus viderer commendare. Mira brevitate per leges logicas dissectis hetero-geneis multo plura in eam conjeci, quam continent vulgares sphaerici et theorici libelli. Im-pulsus sum ad eam acerbissimo dolore, quod viderem in academiis nihil fere de hac arteintelligi; calculum quidem Prutenicum in omnium esse manibus, at tantum mera Prutenicapraecepta tractari nec inveniri, qui hypotheses ejus intelligant, ne quidem inter eos, qui astro-nomiam profiteantur ac se summos mathematicos putent. Motum praecessionis aequinoctio-rum et mutatae obliquitatis zodiaci, cujus hypotheses neminem adhuc vidi dextre intelligerenec te multos vidisse arbitror, summa facilitate et perspicuitate tractavi, qui tamen alitertractandus jam est, cum stellae suas mutasse latitudines inveniantur. De diebus quoquetam artificialibus quam naturalibus deque temporis aequatione ex ipso fundamento non vul-garia proposui. Orbes illos reales et tot axes obscurantes potius astronomiam quam expli-cantes prorsus sustuli. Iu theorica © et J) unam et eandem circulorum suppositionemassumsi, nimirum eccentricum, cujus centrum in circello supra centrum mundi in linea apo-gaei medii et quidem in centro mediae eccentricitatis consistente sit mobile: praeterquamquod in Sole anomalia simplex in summa circelli parte incipiat, in Luna vero duplata a Soledistantia incipiat contrario modo ab ima circelli parte. Omnino spero discentes summuminde fructum capere posse.

Haec Rothmannus in literis d. 13. Oct. 1588 ad Tychonem datis sic explanare studet :Cum Elementa mea Astronomica conscriberem, Lunam et Solem circa Terram constituebam,sed in homocentrepicyclepicyclis, in centro vero majoris et primi epicycli Solis rursum homo-centrepicyclepicyclos reliquorum planetarum, ita ut centrum homocentricorum in reliquis pla-netis idem semper esset cum centro majoris epicycli Solis unaque per medium Solis motumin homocentrico Solis circumduceretur. Sed id non nova ratione faciebam, sed prorsus se-cundum Copernicum, nec ut conversim per omnia hypotheses Copernici ad mobilitatem Solistransferrem aliter facere poteram: videbamque eam rationem et Rheticum et Reinholdumintellexisse.Aliud invenire non possum, quam nullam praeter unicam Copernici hypo-

thesin veram esse. Nec peccat haec contra physica principia ...» nec obstat auctoritassacrarum literarum. Non tamen hypotheses Copernicaeas discentibus proponendas esse judico,cum eae vix ab artificibus percipiantur, ut ne Maestlinus quidem motum librationis in lati-tudinibus et obliquitate zodiaci recte intelligit; sed eas, quae sint omnium facillimae, utpedetentim accessus ad Copernicum aperiatur. Quapropter ipse quoque in Elementis meisAstronomicis superiorem illam inversionem expunxi et eccentricos in centro mobili substitui,ut discentes apogaeorum motus et loca eo facilius intelligere possent et addito in planetisepicyclo directiones, stationes et regressiones eo fierent manifestiores, nec etiam latitudinumratio adeo esset obscura et intricata. Ne tamen deessem ingeniosis et iis, qui jam commu-nes motuum singulorum formas intelligerent, ad finem eam de qua supra dixi Copernici in-