292
Prooemium.
plerisque iisque haud levioribus maxima gravissimaque pars astronomiae ha-beretur. Qua ratione officium suum exsecutus sit, qua mente astrologiamipsi imperatam tractaverit, cum Calendaria et Prognostica, tum omnes fereipsius libri, in iisque praecipue liber De Stella Nova, testantur. Quaeex astrologicis vanitatibus retinenda censuerit, paulo postquam munus„Astronomi Caesarei“ nactus est, quod munus imperator Rudolphus II.par judicasse videtur muneri ,,Astrologi,“ ea refert libellus, quem inscripsit„Astrologiae fundamenta.“ Omnibus, quae hac de re scripsit Keple-rus, inter se comparatis, mentem ejus assecuti esse videmur, si itastatuisse eum dicimus: Inest Terrae anima quaedam, comparanda naturae(Instinkt) animalium, perceptrix motuum coelestium. Eidem animae occultaratione conjunctae sunt Terrae soboles: homines, animalia, plantae. Com-movetur haec anima constellationibus harmonicis planetarum. Harmonicaeautem illae sunt, quae respondent aliquatenus sectionibus chordae harmo-nicis, hoc est si planetae bini in circulo ficto, quem Sol annuo motu con-ficit, inter sese distant intervallo 0°, 30°, 36°, 60°, 72°, 90°, 108°, 120°,135°, 144°, 180°, sive parte circuli 0, '/,,, '/, 0 , Ve. '/e. '/*> Vio. ‘A»*/ 8 , 7s, % • Praecipuam vim habent hae constellationes in commovenda„natura sublunari“ eaque commotio apparet cum mutationibus tempestatum,tum, quae cum his cohaerent, plantarum incrementis et sterilitate, tum de-nique hominum affectibus et natura. Sunt autem hi effectus „radiorum“harmonicorum non quovis tempore iidem, sed saepius nulli, vel alii, veletiam contrarii prioribus. Adsit necesse est „animae“ illius vel naturaesingularum rerum dispositio apta ad recipiendam illam vim. Quare prorsusnegat Keplerus praedici posse certi quid ex illis constellationibus, verisimiliatantum esse, quae inde prodeant. Praesertim hominum ingenia et indolesnatorum tempore, quo constellationes illae in coelo appareant, non dirigi,sed moveri tantum earum vi arcana et disponi, si forte eaedem constella-tiones, quae tempore partus fuerint, postea iterum acciderint; disponi, in-quam, non necessario cogi ad res gerendas, quae illis constellationibus signi-ficentur. Ne tempestates quidem certo praedici posse eventus Keplerumdocuit, qua re motus inde ab anno 1607 „desiit prognostica (h. e. Calen-daria) scribere“ (Comp, literas Kepleri ad D. Fabricium datas d. 10. Nov.1608, nec non librum inscriptum: Tertius Interveniens. Thes. CXXXIII.).Hoc Calendaria conscribendi negotium denuo aggressum esse Keplerum c. a.1617, supra diximus; auctores fuere sine dubio ordines ducatus Austriaesuperioris, quorum tunc in operis erat. Ceterum alia „prognostica,“nativitates scilicet, quas singuli cujusvis generis homines ab ipso petebant,petentibus nequaquam negavit eam maxime ob causam, ut victum sibi pa-raret necessarium. Nulla fere alia causa motum Keplerum hanc astrologiaepartem coluisse, e multis passim ipsius dictis apparet, e quibus duo tan-tum testimonia afferenda censemus, alterum e literis ad Maestlinum datis(vide supra p. 48.) desumtum, alterum e libro: „Tertius Interveniens“.Maestliuo dono dans poculum argenteum, quod ab Herberstenio acceperat,addit: Hujusmodi aucupia rara sunt. Quamvis, si Deus cuilibet animalidedit instrumenta vitae conservandae, quae invidia est, si eodem consilioastronomo adjunxit astrologiam? In thesi VII. libri quem diximus legimus:Es ist wol diese Astrologia ein närrisches Tüchteriin, aber lieber Gott, wowolt ihr Mutter, die hochvernünfftige Astronomia bleiben, wann sie diese ihrenärrische Tochter nit hette. Ist doch die Welt noch viel närrischer, vnd