Prooemium.
293
so närrisch, dass deroselben zu ihrer selbst Frommen diese alte verständigeMutter, die Astronomia durch der Tochter Narrenteyung, weil sie zumalauch einen Spiegel hat, nur eingeschwatzt vnd eingelogen werden muss.Vnd seynd sonsten der Mathematicorum salaria so seltzam vnd so gering,dass die Mutter gewisslich Hunger leyden müsste, wan die Tochter nichtserwürbe &c. (Comp, librum de Stella nova Cap. XH. sub finem et annot.nostram infra sequentem Nro. 10.) Etsi, ut haec testantur verba, priva-tim et publice non multum tribuebat Keplerus astrologiae, ob eas quas dixi-mus causas quae rationi minus contraria viderentur ex illa desumsit, etsibi ipsi aliisque acceptiora reddere passim conatus est cum literis priva-tis, tum libris in vulgus editis, praecipue illis, quos supra diximus, Astro-logiae fundamentis, libro de stella anni 1604 et Tertio Interveniente. Inliteris privatis, praecipue iis, quas ad Davidem Fabricium dedit, multadeprehendimus, quae huc pertinent, quam ob rem has Calendariis praemit-tenda censemus. Cum autem in illis sicut etiam in Calendariis multa in-sint, quae nunc sine explicatione aegre intelligantur, his illa illustranda sunt.
Astrologi quidam horizontis circulum in 12 aequales partes diviserunt,initio facto a puncto orientis Solis aequinoctii tempore. Circuli verticalesper divisionum puncta traducti totum coeli hemisphaerium in 12 sectoresdividunt, quas domos coelestes vocant. Alii constituunt has domus' divi-dendo zodiacum per circulos latitudinum, alii dividendo aequatorem, aliidenique circulum verticalem per ortum et occasum aequinoctialem ductum.Denominationes et significationes harum ,,domuum‘‘ hae sunt secundum 0 ri-ganum: I. Ascendens seu Horoscopus; domus vitae. II. Divitiarum seuportae infernae. III. Fratrum seu sororum, seu divina. IV. Parentum, seuimum coeli. V. Liberorum, seu bona fortuna. VI. Valetudinis, ministrorum,animalium domesticorum, seu mala fortuna. VII. Conjugii, seu cardo occi-dentalis. VIII. Mortis, seu superna porta. IX. Religionis, somniorum, iti-nerum, seu Deus. X. Vitae genus natorum, seu medium coeli. XI. Amico-rum, seu bonus genius. XII. Inimicorum, seu malus genius. Gradus eclipti-cae meridianum occupansCor Coeli nuncupatur.
Gradus eclipticae oriens(Horoscopus) tempore ob-servationis, in I. domo col-locatur „thematis“ seu „ra-dicis“; „cor coeli“ in X, etinitia reliquarum domorum,h. e. correspondentes hisgradus eclipticae, inscri-buntur singulis triangulis,quae singulas repraesentantdomus.
„Thema“ autem hanchabet figuram, quam, se-quentes Keplerum nativita-tem Wallenstenii notan-tem, delineavimus (vide in-fra). Inscripsimus numerosdomorum singulis triangulis
Fig. 1 .
$ 27 ° 59 '
? 22°5J’
4 22° W 1