Band 
Volumen primum.
Seite
297
JPEG-Download
 

de rebus astrologicis.

297

stum sit illo tempore, cujus meminisse oporteat. Deus in futurum lites avertat, quarum,Deo gratia, nulla se adhuc indicia offerunt, et ego mea solitudine studeo declinare, quan-tum possum.

Sed qua tu fropte me de meis amoribus examinas, cum ne verbo quidem tuorummentionem facias ? Te enim non adeo ab illis alienum esse, probe novi; cum et antequamdescenderes Graecium, dispositos ibi amores habueris, et prima nocte ab illis invitatus sis.Sed vereor admodum, ne Cybelen aliquam pro Venere ducas et mihi socer fias.

Datae Hirsavii 12. (22.) Cal. Julii 1595.

Tui amantissimus fraterM. Ch. Ortholph, Praeceptor.

Annis proxime sequentibus, occupatus conscribendo et edendo Prodromo, detentus curisnuptialibus, res astrologicas Keplerus, quamquam annua edere pergebat Calendaria et na-tivitates erexit petentibus, raro per literas egit cum amicis. Haec autem, quae diximus,negotia, semper eum ad illas reduxerunt, animumque ejus intenderunt ad tempestatummutationes vitarumque rationes varias, et ad comparandos cum illis planetarum aspectus,ut denique emendare conaretur astrologiam eamque menti suae et rationi magis consenta-neam, nec non negotiis illis non evitandis concinniorem reddere.

Haec spectans Tubingensibus amicis sensa sua aperiens judicium eorum sibi expetiit inhis quoque studiis, sicut in aliis consueverat, cum Hafenreffero (vide supra p. 37) tumMaestlino. In literis quidem ad hunc (d. 15. Mart. 98) datis haec legimus:

Pergo ad astrologiam. Et quia prolixum nimis esset, rationes expli-care mei instituti, quae omnino necessariae fuerunt, propter vestros homi-nes, illam opinionem tuam exemplo refellam, quasi aut totam astrologiamtraduxerim, aut sine domibus, terminis, faciebus, triplicitatibus (quas etiamin meo libello in dubium vocavi), praedictio nulla institui possit. Loquorde his triplicitatibus, quae signis ita mensuratae sunt, ut si Mars sit in29° 59' in sua triplicitate; at si in 0° 1'$, sit in Lunae triplici—

täte, et alias vires habeat. Non loquor de triangulationibus, cura singulisaetatibus per planetarum superiorum conjunctiones tres coeli regiones signan-tur; non de terminis, in quibus sunt fixae de natura planetarum; non dedomibus, quatenus una alia est in zodiaco altior, aut quatenus Sol in illaexistens alias tempestates ciet ratione anni. Cur enim 5 planetae finespartiantur signorum, excluso Sole et Luna? Nam hae nugae manifestaesunt: Saturnus et Sol contrarii qualitate caloris, contrariae igitur exalta-tiones in X et Jupiter et Mars in humore contrarii quodammodo, ergoille in hic in exaltatur. Sic Venus et Mercurius diversae naturae,ergo illa in ){, hic in np exaltatur; Luna vero in $ exaltatur, quia con-traria Marti, cujus domus est in 11[. Et quis-Deo creatori tribuit illam in-concinnam divisionem 12 in 7? Sane videtur antiquissima esse, cum ad-huc, ut est apud Aristotelem, Sol putaretur infra Q$. Tunc enim constatratio ordinis. Sed et domini triangulorum, ut nosti, indidem sunt. Valeanthae nugae, sed alium in modum valeant realia, hoc est, probe considerentur.Illa enim tota ratio conficta est ad reddendam eventuum varietatem, per-inde ac si aut non esset infinita varietas in permixtione aspectuum automnis eventuum qualiscunque varietas ex coelo sit, id quod recte cum theo-logis impugno. Optime praeceptor, an non recte ago, si operam do, utdoctis et philosophis etiam operationem coeli persuadeam distinctam? Agoitaque ut Jesuitae: qui multa emendant, ut homines catholicos faciant. Imonon ita ago, nam qui omnes nugas defendunt, sunt Jesuitis similes, egosum Lutheranus astrologus, qui nugis abjectis retineo nucleum. Sed eccenon tantum volebam dicere. Ad exemplum itaque venio. Natus tibi filiusest Augustus 13. Jan. St. V. hor. 5. 24' ante m. Natus mihi est filius