Band 
Volumen primum.
Seite
296
JPEG-Download
 

296

Literae Kepleri aliorumque mutuae

jecturas; tamen cum neque aliud 'suppeteret argumentum significandae gra-titudinis et ipsa beneficiorum Rev. Tuae memoria me admoneret, ut ali-quando specimen aliquod ederem eorum studiorum, ejusque muneris, ad quaeper illa jam dicta Rev. Tuae beneficia promotus sum, nem duxi aliter agen-dum esse, quam R. T. hoc exemplar mei Prognostici, quod ex officii ra-tione de futuro anno publicandum fuit, exigui munusculi loco transmitterem.Equidem agnosco paternam R. T. voluntatem, quam in commodanda mihipecunia declaravit, nec oblitus tam cito sum, quantae commoditati quanto-que adjumento mihi fuerit illa D. D. praeceptorum promtitudo, in quibus, ameis desertus, omnem spem reliquam posueram. Vehementer etiam doleo,non licuisse mihi statim aliqua ex parte respondere illi voluntati, dum ne-que literas eucharisticas scribere potui propter meam aegritudinem, nequeimperiale numisma mittere, propterea quod hic Austriacos thaleros magnacum aestimatione acceperam. Quamvis consobrinus meus, qui me comitatusest, et gratias meo nomine coram agere potuisset et thaleros minimo valoreaestimatos reddere, si, quod ego vehementer ab ipso contendi, quodquemihi stipulata manu promisit, perficere ipsi libuisset. Quare R. T. meexcusatum habebit et hoc tenue munusculum in praesentia boni consulet.Utinam autem per aliquem meorum familiarium certior fieri possem, quid-nam in illo Prognostico R. T. improbet quidque mihi in sequentibus annis(Deo me conservante) cavendum amplius sit. Sed R. T. arbitrio permitto,cui mea studia, nos autem omnes et utrorumque calamitates gravissimasDeo misericordissimo ardentibus precibus commendo.

Graecii 19. (29.) Oct. 1594.

Reverentiae Tuaeobservantissimus discipulusM. Jo. Kepler.

Solicitudinem Kepleri ob pecuniam Tubingae ad iter suum in Styriam perficiendum mu-tuo sumtam Maestlinus his dirimere studet: De D. socero meo quae anxie scribere videris,ipse me respondere jubet, ut animo quietus sis; te enim in culpa non esse asserit, sed eumipsum, qui pecuniam tuo nomine restituere debebat. Pecunia enim a te proba missa est,at nescio quis ille, in cujus manus devenit, qui „paulines“ sive Münchsköpff aliasque mone-tas (unam etiam improbam penitus) misit. Verum quod ad te attinet, te innocentem prae-dicat tibique non succeuset, adeo ut nec prolixa excusatione ad ipsum, nec mea interces-sione opus fuerit.

Keplerum primo tempore quo Graetiis degebat, forte jam Tubingae astrologicis lusi-bus tempus trivisse ex his amici Christ. Ortholphi, tum temporis praeceptoris in mo-nasterio Hirsaviensi, literis jocosis patet:

... De hora nativitatis meae non est, quod multis ambigam; mihi perinde est. Ex-specto Dominum dum veniat et me promoveat, removeat, ad se avocet. . . . Quid vero dete sentiam, quem eo temeritatis processisse video, ut ex astris judicare nitatur, quid doctu-rus sim in ecclesia et in quo articulo peccaturus. Quae hactenus mihi praedixeras, accipie-bam tanquam monita, ut illa caverem. Dipacitatem praedixeras et jugulo periculum exlicentia linguae. Malum ut caverem et vanitatis astrologum ut convincerem, ad sudoremusque tacui saepissime. Monuisti, caverem veneficia et illecebras puellares; ab his enimme damnum accepturum. Abstinui ad esuriem ab omni esculento, quod mihi a suspectapersona praeparatum videbatur. Jam dicis, me etiam in articulis peccaturum; scilicet, utlibertatem Christianam prodam et salutem ecclesiae meae incolumitati postponam. Cur nonet id mandas, ut cessem posthac tibi errorem opprobrare ? ut dicam te non primo mo-mento delibatae astrolatriae perfectum fuisse et ad momentum Solis de mane occidentis, denocte orientis, perniciem meam mihi designare potuisse, sed vix dum Graecii proficere? Quodsi fecero, et honestius de astromantia sensero, quam de quaestuosa Zygeinerorum judiciaria:dum multos numerabis annos, longaevus eris: non detur me sidera manu tangere.

Quod quaeris de annis illis 1590, 1591 <fcc., nescio quid velis, nec succurrit, quid ge-