Band 
Volumen primum.
Seite
312
JPEG-Download
 

Literae Kepleri aliorumque mutuae

6. Jan. Iter ingressus sum. 3. Feb. veni ad Tychonem.

5. Feb. Omnia quae optabam ultro mihi detulit.

Aprili nomen meum ad Corraducem detulit; assensit ille.

Junio redii Gratium, deposito hoc proposito.

Julio cum iret per I. Caesar Tychoni de me vocando assensit.

Ego interea in Styria accepi pecuniam, 200 thaleros, proMysterio. Utrumque coeptum superiore Dec. et Jan., cum'Ij- proxime I. staret.

7. Aug. Styria sum ejectus communi calamitate.

30. Sept. Iter sum ingressus Pragam.

1601. 26. Oct. Biduo post mortem Tychonis jussus sum expectare sa-larium Caesaris. Id nondum confirmatum est hoc 1. Oct.1602, quo haec scribo.

Habes, quod petisti. —

Maestlinus natus est sub c/® <3 in 17°^, ) in 2°n, ^ in Ij in4°ci2; puto primas partes $ oriri: 1. Sept. 1551; de hora non admo-dum certus est.

Paradeiser natus est Corinthia. Genesin ipse mihi dedit.

Fabricius, indefessus in scribendo, ante acceptas has Kepleri literas, inter 11. Aug.et 18. Nor. quinquies scripsit (15. et 26. Aug., 4. et 8. Oct., 14. Nov.), responsa expetens,novas quaestiones addens. Quaeso, scribit 14. Nov., ad omnia mihi respondeas; habebisme in posterum strenuum astrologiae defensorem. Astronomica abs te expecto; video enim,te divinitus ad excolendam astronomiam ordinatum esse. Mathematicum habes ingenium,contemplationibus aptum et deditum. Quod igitur feliciter incepisti, felicissime perfice. —Spectat his Fabricius Kepleri conatus, motus planetarum inquirendi, quos ille in prioribusdixerat, respiciens Comment. motuum Martis, ad quae literarum' utriusque partes, illuc spec-tantes, reservamus. Dein pergit: „Cosmographicam dissertationem (dicit Prodromum) ex-pecto, de qua meum judicium tibi aperiam, ubi perlegero, et si quae praeter Prodromumpostmodum edidisti, ut sic meas cogitationes de tuis laboribus aperire possim commodius. —Dat. Esenae, 1. milliari a priori loco (Aurica) distantem, quo ob bellum in Frisia migravi. —D. Fabricius, profugus et pro tempore nihil.“

Deinde, acceptis Kepleri literis, die 18. Nov. gratias maximas praemittit, et sic pergit:Utinam ubique mentem tuam et speculationum subtilitatem assequi possem, praesertim inaspectuum imaginatione, quae ut nova est et recens abs te excogitata, ita paucis obviaet perspecta.

Descriptio accidentium genesis tuae, priori accuratior, non erit absque utilitate.Tales enim observationes ad demonstrandam astrologiae veritatem idoneae et plane necessa-riae sunt. Non putabis, me sic astrologiae veritatem inquirere et demonstrare velle, quasia priori omnes eventus tanquam certe semper secuturi praesciri possint, quod impossibile est,cum propinquarum causarum concursus maxime requiratur; sed hoc ostendam, nihil omniumfieri aut nobis evenire, nisi a causis astrologicis non quidem actualiter ortum, sed excita-tum, si commoda inferiorum dispositio allata fuerit, quae, ut proximiora nobis, ita fere sem-per fortiora. Hanc utilitatem astrologia nobis praebere potest, ut tempora, quando boni velmali quid, ratione coeli, tanquam causae irritantis et adjuvantis, contingere possit, cognitahabeamus.

His finem facit: Fabricius, pro tempore principis aulicus condonator; habeo liberamin arce mensam, quare bis mihi quotidie in aulam eundum est, et sic praesentes horae diur-nae absque ulteriori aliqua utilitate dilabuntur. Quare veniam dabis mihi, nunc mei jurisnon sum ut antea, mancipatus quasi aulicis miseriis.

Ad has prioresque simul literas respondit Keplerus d. 2. Dec. 1602, colligens variasFabricii quaestiones. Quo facilior sit conspectus, adjunximus singulis Fabricii monitis respon-siones Kepleri, praemisso Kepleri hoc exordio.

S. P. D.

Quas magnifico Cancellario vestro ad me literas dedisti, 8. Nov. recteaccepi. O calamitosum patriae vestrae statum, quibus tam diu bellum in vici-nia tandem in sinum est receptum. Scilicet hic ille terrae motus, quo totus

312

1600.