Band 
Volumen primum.
Seite
313
JPEG-Download
 

de rebus astrologicis.

313

Rheni tractus contremuit: itaque jam non apud vos solum, sed et in Al-satia, Luxemburgia, Burgundia, Gallia, Helvetia varii motus, dum religiovel suspicionibus vel re ipsa agitur. Quid faciemus nos illi Palladi, ne,dum hastam vibrat, coelum perturbet? Scilicet ad Deum confugiendumunice, et ex his promiscuis vitae casibus dediscenda vita ipsa, ut eamtanto aequiori animo ponamus, cum summus ille jusserit imperator. Ceteraex te: quo enim tibi exemplo documenta dare possem, id jam et in teproh dolor experiris, et cuique non alienum exemplum, sed suus casus gra-vissimus. Ego de te, mi Fabrici, ob Uraniam nostram privatam etiamalo sollicitudinem, quam tanto magis confirmas, quanto te video diligentio-rem in quaestionibus proponendis.

Sed ad rem. Literas meas, sup. Octobri scriptas, per ministrum L.B. a Dietrickstein (cujus cum filio, nuper in Ungaria variolorum et dysen-teriae malis extincto, hic in colloquium venisti) ad manus Cancellarii Fri-saei (sic habuit inscriptio) transmissas, tibi vero inscriptas, puto te acce-pisse; quamvis Cancellarius mihi recensuerit, eo ipso tempore se abiisse,quo ille advenerat, nec vidisse has literas. Require igitur ab ejus familia.Ilis literis ad partem tuarum, quas ex Archiepiscopi domo accepi, respondi.Ex eo tempore binas alias accepi eodem tempore a Franc. Tengnaglio,quarum in praesentibus mentionem facis. Ego in illis tuis Archiepiscopa-libus pergam initio, post, si quid novi scripsisti in sequentibus itidemruminabo.

Fabricius: Quaeritur, an signa coelestia, vel magnitudo 12 signorum consti-tuenda sit potius respectu motus medii vel veri ? Ut annus totus in 12 aequales partesdividitur, ita et coelum dividendum esset in 12 partes, quae signa vocantur. Si in aequalespartes coelum dividitur, tunc necesse est, illud fieri debere ratione medii motus et non ap-parentis, qui interdum aequali temporis spatio tardior, et sic longiora signa faceret; ali-quando celerior, et sic breviora signa. Hanc quaestionem non vanam putato.

Keplerus: De distributione signorum coelestium non vana inquis tequaerere. Consideremus usus. Si ob numerationem, in prorutu res est,eam aequalem esse debere, et pulchrorum, articulatorum, captu facilium' numerorum, sine ullo motus respectu, sed vere distributio, tanquam itinerisin metas. Si ob dominia ea et limites jurisdictionum planetariarum, age* ut libuerit; ego totum negotium vanum puto, nisi quatenus a fixis et abaltitudine orbium aliquid ratiocinari possimus. Quid enim? Sol quotan-nis novas planetis tabulas, novos limites describeret? An non idem etLuna faceret? Idem et ceteri planetae? Si ob aspectus, rursum distri-butionem oportet esse aequalem, aut in inaequalibus iis inaequaliter etiamnumerandi, nec a 21°n in 21°$ sextilis erit, sed a 21 °H in 22°$?. for-tasse. Si denique ob directiones, hic sane tecum ego sentio in meo diri-gendi modo. INam arcus eclipticae, a significatoribus inchoati, dividunturin spatia aequalia diurnis motibus Solis ejus mensis, in quo est genesis.In ascendente vero et medio coeli arcus aequatoris dividuntur in spatiaaequalia ascensionibus rectis diurnorum Solis. Sed memineris, hoc essedirigere, et non distribuere zodiacum: illam rationem variabilem, hanc per-petuam esse convenit.

De astrologia quae scripsi ad te, seria accipe; nam si bene memini,e dogmatibus et exemplis ostendi, me non totam convellere. Tu si quidhic praestiteris, laudem tanto majorem, quam ego, reportabis, quanto pro-pius astrologia ad usus humanos accedit, quanto haec subtilior astronomia.Verum scito, primum atque tu metas äxQißeiag et virium humani ingenii