Band 
Volumen primum.
Seite
314
JPEG-Download
 

314

Literae Kepleri aliorumque mutuae

transscenderis, quo loDgius in tua persuasione provectus fueris, hoc magiste mihi fore suspectum credulitatis nimiae. Sed heus! Peccavi, ne ferias,inermis adsum. Cum enim nemini te parciturum ais (comp. Iit. Fabr. p. 306),cautio mihi est adhibenda, ne et me hostem tibi deligas. Nova eaqueabsurda me quoque in meteorologicis adduxisse puto : multa quoque fun-damenta physica et theologiam eminus spectantia aperuisse; quare haecomnia me non tantum aequissimo spectatore sed etiam nonnihil praeeuntefeceris.

Fabricius: Tu nullos aphetas concedis, praeter humidum radicale; quod verumest respectu inferioris et concurrentis causae, ex parte concedo. Humidum radicale vehiturcalido innato, et quando utriusque optima est proportio, tunc vita longaeva praesumitur, sieam violenti casus non abscindunt. Sed unde, quaeso, humidum illud et calidum vitale fit,unde animam suam habet? Constituit ergo Deus duos praecipuos humidi et calidi radicalisrectores: Ij. pro humido, © pro calido innato. Hi duo excitant animam et vivificant illa,quae dixi radicalia naturalia, idque pro virtute et positu suo fortiori vel imbecilliori in genesi.Concurrunt ergo duae causae vitae nostrae naturales : corporale et astrale. Corporale sineastrali quasi mortuum est, ex illo vero vivificatur. Animam tu corporis vitam nonne dices?Quid prohibet ergo, © et '1J. dicere vitae naturalis significatores, quia de debilitate vel for-titudine vitae naturalis significant et judicant. Pro constitutione ergo horum duorum astro-logice de vita judicandum puto. Sol lumine et calore suo externo ubique in ecliptica etverticalibus ratione horizontis non est aeque potens. Ergo astralis illius vis pro vita re-genda, pro calido innato vegetando et fortificando non erit ubique in themate aequalis.Anguli certe 4 maximae virtutis sunt, maxime vero decima domus, post I. domus; haecpropter primam emersionem et discussionem tenebrarum, illa propter lucem et caloremmaximum.

Keplerus: De aphetis memini, me ad nomen «<jpe£<ö, dcpiea&ai, respex-isse. Sententia fuit, terminum esse astrologicum, qui inconsideratos deci-piat, quasi astrologi exturbatis genuinis rerum causis ad haec ccXXotqiccconfugiant, vitam non ex immanentia animae , sed ex agitatione coeli de-ducant. Hoc te non puto impugnaturum. Et tamen, quasi ad impugnan-dum hoc, quod dixi, (xyerqv genuinum esse humidum radicale, argumentoinstructus es, sidera dant humido radicali vigorem. Hoc tibi, mi Fabrici,philosophice ex ipso etiam Pico dicenti, concedo, sed parum in astrologiatibi prodest. Non enim ita sidera fiunt aphetae, ut animare et fovere hu-midum radicale ex se ipsis desinant; imo, si hoc sufficeret, illa pergerent,quare totum hoc apheticum facinus non ordinarium esse necesse est, sedaccidentarium. Sunt causa mortis, ut Sol est causa eclipsis Lunae, prouttu quidem jam ex praedicto fundamento philosophico contra me pugnas.Nam in terminis loquor. In sequentibus plane mecum, sed parum caute intuam rem. Materiale apheticum, humidum radicale, formale ejus in mate-riam opus, calidum nativum, adjuvantes causas sidera, et quidem, quodegregie tinnit in auribus meis, stimulantes animam et excitantes: dixissestantummodo, ut ego, stellas canere, animam saltare, ne hic stimulus sit inipsis per se sideribus, sed potius in animo hominis, ut rosa infantem,ignara ipsa, animat. Unum cavere te jubeo, ne astrologica physicis con-fundas , quomodo dixisti, adjuvari calorem nativum astris; is non enerva-tur situ siderum, quia hoc faciunt non uti situm nacta, sed uti Sol, Luna,et id ex se habent. Ex Sole emanat virtus in universum mundum, ut ca-lor, ut motus. At quomodo certis locis, personis, temporibus stimulantanimos, id fit ratione situs ipsorum, qui ipsis accidit vereque in animo est,qui illis sitibus (sunt autem aspectus et mediationes coeli) movetur. Haectu noli confundere; quid enim sequatur, vides. Si prior enim illa virtusa situ Solis pendet, certe, quia Sol, et ad visum et ad magnitudinem ve-