Band 
Volumen primum.
Seite
316
JPEG-Download
 

316

Literae Kepleri aliorumque mutuae

abjectum. Ut vero oculus ad lucem, auris ad sonum, ita animus est con-formatus ad haec na&rj coelestia, tanquam sua propria objecta. Et tamengenesis nuda et vacua forma est; animus cum infunditur, h. e. cum homonascitur, non statim totus accipit formam; contumax est, et multa de ima-ginationibus , adeoque de affectionibus matris retinet miscetque themati.Format igitur et fingit animum thema, sed non gignit novum, non totummutat; fingit vero natum ex hoc, matre sic affecta, dum gereret uterum.Sequitur dein institutio, quae novam alterationem utrique priori infert, atneutrum tollere potest, sed fit denique contemperatio. Variant hominemmater, coelum, magister, mediante epate, corde, cerebro, ante, in, post par-tum, tempore, momento temporis.

Fabricius: Planetae humores vel qualitates, sibi a Deo appropriatas, vel dominiosuo subjectas, astrali sua vi excitant, vegetant, vivificant, et quasi animant.

Keplerus: Etsi non dubito, quin Mars ideo ruber sit factus, ut ter-rere possit pro modulo suo, itaque in se ipsis habeant sidera principiumactionis- suae, potissima tamen vis in genesibus consistit in animo, qui oc- -culto consensu (ut rustici aures intelligunt concinnitatem dimensionis invocibus) $ ruborem, fj pallorem &c. intueatur et secundum situm illorumin se ipso impressionem formet: ut manus a claritate Solis nihil patitur,sed oculus.

Fabricius: Profectiones astrologicas in totum quasi rejicis, quod subjectum realemotus non habeant. At nec directiones annuae habent reale subjectum, nisi ipsum princi-pium motus et causam motus. Est vero fluxus quidam astralis virtutis a prima causa, tan-quam a fonte suo procedentis. Et ut motus continuus est, ita et virtutis fluxus continuusest. Virtus astralis proprio suo motu, et quasi a planeta separata, movetur, ut magnes vimsuam ferro separatim communicat, nec vim secum retrahit, sed quasi abstractam relinquitferro. Ut vero motus planetarum sunt varii, sic motus virtutis astralis planetarum variisdirectionum et profectionum, cum annuarum tum menstrualium et diurnarum, motibus per-ficitur. Si quid contra haec habes, velim clare explices, nec nimiis subtilitatibus rem potiusobscures, quam illustres. Ego semper operam dedi, ut res veras et rationales simplicissimedeclararem. Haec tamen, mi Keplere, non sinistre velim intelligas, sed amico animo tan-tum propono, ne nimius sis in illis subtilitatibus, quod nostri ingenii simplicitas illas noncapiat. '

Keplerus: Suda, suda de profectionibus et directionibus, nam etego sudavi. Genesis habet vim ex situ, estque perpetua, quia fit im-pressio permanens. Transitus et revolutio habent vim ex motu realiad loca geneseos; quae jam officia ex consentientia subjectis suis reliqui.Directiones habent vim ex quasi motu; etenim aliquis motus talis, qua-liter aphetae diriguntur, et is realis est et vere fit, statim post partusmomentum incipiens. Dissimilitudo a priori tamen in eo, quod effectus nonjungitur inotui et causae ratione temporis, sed discedit ab eo, et multipli-cat tempora proportionaliter, proportione iterum, quae in natura invenituret huic motui propria est; ut ego quidem dirigo, die in annum et quocun-que tempore post partum in 365 multiplicato in infinitum usque. P r o-fectio neque situs est, neque motus, in futurum operans, cujus in rerumnatura nihil est neque simile neque porportionale. —

In sequentibus transis tu a defensione ad impugnationem mearum di-rectionum* propterea, quod obscurus sim in iis. Puto me jam hic esse cla-riorem. — Quid hoc rei est, quod rem obscuram, nec novam, sed quamuterque pridem sumus amplexi, tu potius vis tanquam nagado^o» retinere,quam confirmari obscurius, nec pateris qualiacunque dici, cum meliora ne-queant? Juva potius, ut clare loquamur, quam ut haec supprimas. Hoctamen sat clare: in omnibus rebus inde a divinitatis origine est aliqua