de rebus astrologicis.
317
multiplicatio ejusdem in sibi simile, quodlibet eo modo, quo essentiae modoutitur. Imago ejus vis, quae in manu est, relinquitur in lapide et illumvehit sursum fitque impressio causa materiae et temporis, quia utrumquead motus essentiam requiritur; imago lucis a luce effluit causa solius loci,quia caret lux materia et tempore. Imago igitur et ejus temporis, quodpost partum proxime fuit, effluit, elongatur a tempore illo in proportionetemporum illorum, et elongatur in locum temporis ratione, quia et suumoriginale seu fons ejusque essentia tempus est. Ita tricesimus dies cumantecedentibus prorogatur in 30 annos, quodque fuit die tricesimo in coelo,operatur anno tricesimo in homine, perinde ac si tum demum existeret incoelo, plane ut calor ille, qui est in Sole, operatur calefactionem in Ter-ram , perinde ac si Sol ipse esset in Terra. Hic distat patiens et agenscausa loci, illic causa temporis. Medium hic radio continuatur, illic pro-portione, quia hoc lux est, illud motus in certo numero et proportionetemporis.
Fabricius: Praeter cardines coeli nullas agnoscis alias domus. Miror. Prae-ter aspectus cardinales alios aspectus introducis; certe et novas domus fabricabis,nam aspectus domorum interstitia constituunt.
Keplerus: Miraris, quod numerum domorum imminuam, aspectuumaugeam? Quia illud homines sanxerunt, hoc natura. Sic mihi demonstraveteres domus, ut ego tibi novos aspectus. Rationem redde numeri; proba,plures et pauciores esse non posse; deduc causam ex ipso mundi arche-typo, ex geometriae, genuinae scilicet, principiis, ostende exempla illiusdistributionis indubia et splendida; denique ostende, in proclivi esse, ex-perientiam capere, nec leviter capientem fallere hanc, nec ambiguitates inexperiundo objici. Haec omnia feci meis aspectibus. Proclive tibi est velcuique alii, ex novis aspectibus et novas fabricare domus, quia, me Hercule,quam paucae sunt ad respondendum ad omnia interrogata. Tu vero de-monstra aut a Ptolemaeo usurpatum duodenarium, aut alia ab Arabibusintroducta. Quod vero rationem ab aspectibus ducis, concedo tibi hocpacto domus, ut sint in patiendo, quod planeta in agendo. Et tamen malodicere, Saturnum in sextili Medii Coeli, quam in duodecima domo, nisi quodet memoriam juvat distributio. Non pugno, ut has destruam, sed repugno,ne aedificem aut sarciam illos.
Fabricius: Quaeritur, an planeta juxta latitudinem dirigendus sit ad ascen-dentem vel Solem, vel sine latitudine? Magni momenti res est, et in directionibus nonparvam facit differentiam. Ego video potius sine latitudine directiones respondere, quia lati-tudinis vis est in gradu longitudinis, et planeta ratione longitudinis vim zodiaci consequitur,quae videlicet illi inest.
Keplerus: Dirigo sidera, ut oriuntur, ad ascendentem et M. C., ergoper latitudines. Id Regiomontanus inculcavit. Cum Sol dirigendus est adVenerem, et illa habet 9° lat., dico fatuam directionem, quia, cum pro-ximi facti sunt, 9° distiterunt. Tu nescio quid tsQaroeis: planeta, inquis,ratione longitudinis vim zodiaci consequitur. Non zodiacus planetis, sed hizodiaco vim largiuntur. Planetae enim in se ipsis sunt.
Fabricius: Eclipses infra Terram contingentes in genesibus non sunt negligen-dae, cum vires suas exerceant ad modum planetarum.
Keplerus: Illas utique censuerim considerandas, at non aliter, nisiconjunctionem corporalem. Nam luminis subitam privationem nulla ratioadmittit nisi eo loco considerare, ubi cernitur. Tuä argumentatio nulla esta*planetarum viribus ad vires eclipsium. Planeta est substantia, eclipsisest privatio, determinata situ certi loci. Illis igitur esse vires nil prohibet,