Band 
Volumen primum.
Seite
319
JPEG-Download
 

de rebus astrologicis.

319

rei hanc esse, quod coelum unio tantum confusa sit, cui, si qua ex sociiscausis desit, effectus intereat. Quid agis, mi Fabrici? an ego meliori ar-gumento possim probare, experientiam esse confusam? Scito itaque, meplane tecum consentire in hoc argumento.

Fabricius: Transitibus multa tribuis propter subjectum reale, sive planetam ipsumpraesentem et excitantem; profectionibus vero eandem ob causam nihil das. Ego dico:transitus nullius virtutis est, nisi aliqua species profectuum simul coincidat.

Keplerus: Ego causam dixi, tu nulla dicta causa contrarium affirmas.Hoc habe pro certo, nunquam mihi transire Mercurium per ortum aut oc-casum, quin catarrhis aut alvi fluxu infester: nunquam Martem, quin pa-ratae mihi sint lites et dispositio in me ipso cholerica.

Fabricius: Quaeritur, an Sol transiens loca aph etica astrologica vel directio-num gradus morbos inferre possit? Ego tale quid animadverti.

Keplerus: Nullus planeta ad hoc est conditus. Ut ergo ceteris hocper accidens evenit, ita et Soli, ut in suo excessu noceat inflammatione.Sed ne proportionis obliviscaris, Solis reditus intra annum, Saturni intra30 annos. Experientia tamen in promtu non est, ac nescio an fuerit.

Fabricius: Quid de i ntel lige nti is stellarum sentias, scire cupio. Ego nugasesse puto. Idem sentio de geniis sive bonis, sive malis. Si angelos et diabolos dixeris,accipio et intelligo, alias minime.

Keplerus: Stellis praeest virtus aliqua, geometriae capax globi, po-tens ad motum, tempus numerans. Ego, si, quod jubes, scapham scaphamappellare debeo, non possum aliter hanc, quam intelligentiam, vel mentemappellare. Si aliud tibi nomen praeplacuerit, dicito. Interim hoc manetdiscrimen, quod ratiocinatione non utuntur, hoc bono Guil. Gilberti illiusargumento, quod ratiocinationem sequatur in actione inconstantia, - inaequa-litas et titubatio, apud homines quidem. Quare ut cornua bovis, aut scien-tia natandi, aut primo statim die recte incedendi, non sunt argumenta ma-joris nobilitatis, quam in homine, qui his caret; sed statuendum, succurrissenaturam bovis infirmitati congenitis his adjumentis, quia bos arma sibi fa-bricare, sobolem educare, natatum exercendo docere non potest, ut homo:sic haec circuli sui intellectio facultati illi itidem est congenita, nec pro-ficere potest, nec aliud quam hoc agere, alium quam hunc circulum discere.

De Geniis non acriter tecum pugno. Res est lubrica. Ego, quodinanimatis rebus ob defectum rationis, angelis ob liberam suam rationemnon possum tribuere, gubernationem fortunae hominis ad praescriptum coelorum,id, inquam, geniis tribuo. Quid enim? Tu angelorum tutelam coelis allegabis?

Fabricius: S ole ra vivificandi et vegetandi vim habere existimo, planetas veronon omnes res simul, ut Sol, sed illas tantum, quae imperio ipsorum subsunt, vivificare.

Keplerus: Nihil ego puto in Terris, cui seorsim aliquis planeta col-locatus sit in coelo: sed extitisse illos tot et tales ex suis propriis prin-cipiis, etiam sine respectu terrestrium rerum; consentire vero non res seorsimcompositas cum planetis, sed omnes omnibus naturae elementis; nam prope-modum omnia in omnibus invenies, plus tamen certi alicujus elementi velquantitatis in uno quam in altero.

Fabricius: Quid de antisciis planetarum judices, scire velim.

Keplerus : Eorum vim ibi agnosco, ubi sunt antiscia. A causa primimotus sunt antiscia partes zodiaci, non ratione siderum mobilium. Ergoin directione ascendentis et M. C. puto vim esse magnam, at non in di-rectione Solis et Veneris.

Fabricius: Quaeritur, an eclipses Solis et Lunae re vera generales aeris muta-