318
Literae Kepleri aliorumque mutuae
haec vires nullas (ut eclipsis) habet. Itaque significationis principium inimaginatione consistit animae, vel animarum sublunarium, locis iis alligata-rum, ubi defectus cernitur.
Fabricius; Revolutio Vernalis habet aliquam significationem; est enim ille in-troitus Solis in primum punctum Y quasi genesis quaedam totius anni, et haud dubio initiomundi Sol illud principium obtinuit et quasi radicem habuit sui motus. Quod multi ex aspecti-bus thematis introitalis generalem quandam conditionem anni, frugum <fcc. constituunt, nonprobo, sed singula loca singulis temporibus inspicienda esse puto &c. &c.
Keplerus: Thema revolutionis mundi, ut plane claris verbis meamsententiam dicam, sisyphium puto lapidem pro excruciandis astrologorumingeniis, quo nihil proficitur. Etsi enim concederem, mundum in 0 0 X ex_titisse, quid hoc ad pestem, bellum &c. ? Quid fiet australibus, quid aequa-toris incolis, quibus tunc aestas? Anne nostra pestis mundi pestis est?Anne per hominem ipsius Terrae jugulum in bello peti potest? Et quando,quaeso, universaliter fruges toto Terrarum orbe defecerunt? Hoc anno inLovonia messis interiit, oppressa nive bellisque; in Bohemia uber fuit.Vindemia in Rheno exigua, Nicro nulla, Austria maligna, vicinissima Styriacopiosa et laudabilis. Concede jam, esse Terrae suam genesin, loca sc.planetarum tempore creationis; vide, quid sequatur. Profectiones tuae eruntinstituendae ad locum planetarum radicis; aut, si hunc laborem etiam inhumanae genesis themate sumis, ut et revolutionis, tanquam radicis, pro-fectiones instituas jam tibi est confusa ratio experientiae, quia duae'pro-fectionum series, insuperque aspectus concurrunt. Nitetur itaque negotiumnudissima opinione. Sed tu putas, singulis annis, Sole in 0 0 X eunte,novam esse genesin anni. Quid ergo nascitur eo momento? Cum homonascitur, quid nascatur video. Vivere ex se ipso incipit, antea ex matrevivebat. Nihil tale in annua foecunditate. Nam multis locis ante frugessunt, humor jam a 0 0 rursum colligi incipit paulatimque se in venasinfert et se cum Sole tollit. Aliqua tibi concedo, sed illa ad aspectus per-tinent; scilicet si tj, si '4, si <3 in praecipue <5, tarde a Sole separa-bitur efficietque siccum et aestivum ver. Tuam autem ipse evertis perma-nentem vim thematis, revolutionem ipse damnas, et tamen ita scripsisti,ac si permaneret: ita ascendens revolutionis tibi ad loca planetarum tem-pore introitus (cernis permanentia loca introitus) proficiscitur. Quod veroet particularia addis, optimum sane piper adhibes, sed illud prius miscen-dum erit; qualis igitur fiet, oro, mixtura? Multa repugnantia in ferendojudicio, experientia omnis abolita et plus quam confusa, quod a me diciaegre alias fers. Perinde est, ac si diceres, te vera et falsa velle miscere,quodsi vera vincant, vera dicturum, si falsa — falsa.
Fabricius: Tu putas, experientiam in astrologicis esse confusam et for-tuitam potius, quam veram. Puto autem, mi erudite Keplere, experientiam illam minimefortuitam esse, sed certa ratione correspondere, ut apparet in genesibus, in quibus planeta-rum loca per certam observationem cognita habentur.Licet non semper certo prae-
dicere possimus eventus, causa est, quod astrologum non tantum astra considerare oporteat,sed et constitutionem subjecti &c.
Keplerus: Ut neges, experientiam in astrologicis esse confusam, con-tra opponis exempla, ubi eventus certa ratione correspondere ais directio-nibus, profectionibus et transitibus. Jam statim te prodidisti sorex, dumomnia tria computas. Certus sum, nihil in universa vita maxime fortuitumevenire posse, quod non vel huic, vel illi, vel tertio sese applicet, quia haectria multitudinem quandam causarum acervant. Et tamen in tanta multi-tudine superest, quod excipias: non semper praedici posse, rationemque hujus