Band 
Volumen primum.
Seite
321
JPEG-Download
 

de rebus astrologicis.

321

Fabricius: Quaeritur, an magni et diuturni venti sine materia esse possint?Unde venti subiti ex claro coelo, vel ex exigua particula nubis, in Indiis maxime saevientes?Hoc prodigium apud me potius est, quam ut ad physicas rationes referri possit. Suntneforte planetae certorum ventorum motores?

Keplerus: De ventis, rogo, indica diligenter notas omnes circumstan-tias loci et ventorum. Videntur illi diuturni venti vel a diuturnis alibipluviis esse, vel loco earum. Sine materia vero qui possint, qui sunt meramateria? Ego sane nescio, quid sit illa sicca exhalatio nisi ventorum ma-teria. Magna videtur in hac doctrina etiamnum obscuritas et incertitudo,tollenda creberrimis experimentis totius orbis. Tu igitur in collectionem enitere.

De prodigiosis illis ventis plane simile videtur in libris Regum, subElia propheta. Nihil possum rationis afferre, nisi mihi constet de circum-stantiis. Nubecula indicium exhalationis, non causa esse videtur.

In Styria mons est Schekel, qui si se vestiat exiguo pileo, certaimminet procella. Est mons praeruptae et immanis altitudinis, superansaltitudinem circumjectorum montium, qui sane non sunt humiles, dimidioquadrante milliaris germ., habito respectu superficiei curvae Terrae. In eoobservatione rotunditatis Terrae per montes sine coelo instituta, ut obiterte oblectem, vidi multa jucunda. Primo cum ascenderemus aestivo die,clarus erat et fervidus aer; postquam in summo columnae sistebamus, inframontem paulatim oriri nubes: erat Gratii, quae distat 2 milliaribus, tempe-stas magna cum tonitrubus, quae nos non exaudivimus; omnia infra vide-bamus. Inferiores montes, ad quos erat colliniandum, maligne per cali-gantem et fumigantem aerem cernebantur; discussa tempestate melius.Vidimus juxta et infra nos pendentes in aere nubes, horrendum hiantes etimmanis celeritatis. Adhuc semper nobis Sol luxerat. Subito nebula, quaequasi furiata ita impetu ferebatur a radicibus montis ad culmen ejecta etnos oblique radens. Intra temporis momenta jam pluvia et frigidissimamixta grandine. Ubi latus id a nebula fuit retectum, quo monti prospectuspatet longe in Ungariam et fines Turcicos, admirabile spectaculum. Supranos erat nebula, coelum obnubilans, infra nos clarissima lux. Sol enim turavicissim regionem subjectam illustrabat. Haec adeo fortis, ut aversopapyro omnino plus lucis a Terra allaberetur, quam desuper a nebula.Splendebant autem flumina, quamvis turbida tunc, clarissime. Est autemin illo monte vorago, aßvaeog, unde adeo crebrae tempestatum exhalatio-nes, ut fama obtinuerit antiquissima, conjectu lapilli grandinem elici; sc.quia adeo crebro grandinat, sive lapilli conjiciantur, sive non; hanc famaedeceptionem esse puto. Nos enim specum non invenimus et tamen grandofuit, nisi forte ipso ascensu irritaverimus montem scilicet. Hac itaque nar-ratiuncula tuas quaestiones claudere volui.

Fabricius: Literis tuis dissertationem cosmographicam adjunge et de rebus ac stu-diis tuis me fac certiorem. Hic miser status est, et omnia perturbata; exspectamus quotidiebellum, non tantum a rebellibus Emdensibus, sed praecipue ordinibus Hollandiae. Pestis hicvalde saqvit, quia in figura vernali locus novae stellae (in Cygno) in YI. domo. Stellaenovae natura Martialis est. (De hac stella quae Fabricius addidit, vide in libro de StellaCygni, quem Keplerus adjunxit libro suo de Stella nova 1604.) Mitte mihi, quae habesastrologica et meteorologica.

Hisce vale, vige et flore excellentissime Domine Keplere.

H. Tuae observantissimus D. F.

Dabantur Resterhaviae 11. Aug. 1602.

Keplerus: In conclusione causam pestis vestrae adducis. Ego alias a teexspecto. Rogo, scribas, qui venti ut plurimum flaverint. Videtur malum

Repleri Opera I, 21

)