322
Literae Kepler! aliorumque mutuae
hoc littoralibus nationibus inter Angliam et Daniam commune fuisse. Ita-que causa proxime e mari esset petenda. Guttae sulphureae etiam hic inBohemia anno 99. praecedebant pestem et dysenteriam. Sufficit porro adpestem fere et humida aestas. Julius initio apud nos calidus, ab ultimotriente paulo turbulentior, Augustus vero usque ad 20. humidus et incon-stantissimus. Causam in motus 9 ? confero, euntes per aspectus supe-
riorum et in mutuo sextili versantes diu admodum.
Fabricius: P. S. d. 15. Aug. Cum praeter opinionem literae priores hic remaneant,volui posteriores meas cogitationes prioribus adjungere et addo has quaestiones :
Quaeritur, an § et Q bonorum, ut Ij. et 9> sint boni ve ^ mali? An planetaetemperamentum hominis nati constituant? Ego nego. Quid de interroga-tionibus et judiciis iis innitentibus sit sentiendum? Multi plurimum tribuunt. Ego remsuspiciosam esse judico. Quid de usitata parte fortunae, de electionibus astro-logicis sentis ? Illud nugas ego reputo. Imaginum characterisatarum sub certo coelipositu videtur aliqua in morbis profligandis vis &c.
Keplerus: Tua postscripta me revocant in astrologiam. Aspectusquinam boni, qui mali? Ego inter aspectus astrologice non discerni puto perbonitatis et malitiae notas, sed tantum per fortitudinem et imbecillitatem.Fortior is, cujus demonstratio fortior. Primo conjunctio corporalis, quia hicidentitas. Secundo oppositio corporalis, quia diameter circuli, bisecans circulum.Tertio quadratura, quia lateris quadratum est quadrati diametri dimidium.Quarto sextilis et trigonus, quia latus sexanguli aequale est semidiametro,et latus trianguli potest 3 / 4 diametri. Quinto quintilis et biquintilis, quiajuncta utriusque quadrata sunt ad quadratum diametri ut 5 ad 4. Sextosesquiquadratus, quia irrationalis et sine socio. Nam octangulum quidemjuvat illum ad aequandum quadratum diametri; sed octangulum non estinter harmonicos. Jam in planetis non sunt boni et mali, sed duri, molles,calidi, frigidi, huinidi, sicci. Mollibus et humidis conveniunt sextilis, tri-gonus, sesquiquadratus, translato aurium experimento ex musica in astro-logiam; duris et fervidis acceptiores quintilis et biquintilis.
De temperamento puto quaestionem supra agitatam, et prioribusliteris a me responsum. Natura hominis est instar metalli liquati, coeluminstar formae, in quam infunditur. Nisi contumax sit metallum, totam for-mam exacte suscipit; at contumax est hominis natura ob imaginationesmatris antecedentes et institutionis sequentis vim, quae est instar coeli etscalpri; miscentur itaque haec tria. Ita tecum consentio.
De parte fortunae ut de domibus judico, confictam ad formandaresponsa ad omne genus quaestionum.
Jam ergo et de his quaestionibus meum habes judicium, tuo conforme.Sed vide, quid agas. Crede mihi, utrinque et a quaestionibus tuis et aprofectionibus aequalia stant experimenta et frustrationes. Nam utrinquefortuna dominatur.
Imagines tueris argumento urbium et regionum. Nego tibi utrum-que. Imaginibus vim conciliat credulitas. Audivi ab expertis medicis,saepe verbis medici fiduciam persuadentibus cum magico facinore restaurarinaturam jam pene collapsam. Itaque, si et ob visam imaginem in gemmafiduciam concipiat credulus aeger, juvabimur. Quare non puto publice con-tra disputandum. Sed ab herbis et rebus naturalibus argumentaris, quaea certo tempore vim a coelo majorem concipiant. Aut id est certum annitempus, ubi causa in humore, siccitate, maturitate, aut tibi est incognitum,si alia ejus temporis periodus. Et non valet argumentum a natura ad ar-