Band 
Volumen primum.
Seite
328
JPEG-Download
 

328

Literae Kepleri aliorumque mutuae

spatium ex terra exorti, in terram, aqua facti, recidunt. Audi rusticos,quando imminet nebula aestiva, nebula, inquam, et grando in eadem re-gione. Et cum tibi calor attrahit crassa, qui mihi crassa subtilisando sur-sum promovet, audes etiam copiam nivium in montosis pro te adducere,quae manifeste pro me facit ?

Sed directe denique responsurus meae objectioni de possibilitate plu-endi, ningendi in montanis, confugis ad veram causam; proxime stant, in-quis, humorem, qui ab interno montium calore coctus sublimatur. Gratiasago, nam hoc ipsum dico et jam olim dixi. Egregiam vero rationem, cumturbidius in Bohemia coelum dixisses, quia ibi oriuntur flumina, quia hu-milior terra, quia ob montana intus calentior! At tibi non placet veracausa; in Dania, inquis, vapor subtilis sine pluvia iterum miscetur aquae.Juvabo te. In Dania superficies maris vaporat, propterea nihil fere nisirores inde existunt; in Bohemia fumant terrae viscera crassos vapores.

Tandem aperte confirmas meam sententiam, montes plus habere tem-pestatum, quam mare; nam sidera fortius in solidos montes, quam mollemaquam impingunt. Et hoc non est ob montes, inquis, quasi plus exhalent,sed ob astra, quae plus operantur in propositam de sua essentia materiam.Si plus astra ex montibus eliciunt, plus igitur vaporabunt montes , quodplane ego contendo; quamvis tu crasse philosopharis de astrorum in mon-tes fortiori impactu. Non debes mihi hoc principium imputare, quod scis,a me in Dissertatiuncula negari, aut potius illam ex professo sumere im-pugnandam.

In literis d. d. 2. Dec. 1602 Keplerus, respondens ad quaestionem Fabricii de vi astro-logica nodorum Lunae haec scripserat:

De nodis fere persuades, hoc maxime argumento, quod eclipticae par-tes orientes vim habent maximam, non sane aliam, quam quod per eamSol, juxta et planetae transeunt. Quidni ergo et via Lunae vim habeat,ac perinde nodus duplicem? - Sed vide, quid sequatur. Nodi reliquorumetiam sunt considerandi. Quanta multitudo et qualis varietas! dum inqualibet genesi propria est via Lunae. Tu nescio quid impertinens de con-fluxu orbium, qui nulli sunt in coelo, affers.

Ad haec Fabricius, pergens in literis d. 11. Feb. 1603, sic respondit: Causamefficaciae nodorum Lunae ex parte retuli ad concursum orbium Solis et Lunae. Quod demultitudine et varietate nodorum objicis, nihil est. Etsi enim de reliquis nodis non dubito,quidquam tamen certi afferre non possum. De Lunae nodis res aperta est; cum Luna ma-jores ad Terram vires habeat, propter vicinitatem, quam superiora astra, quid mirum, sinodis Lunae quoque major virtus adstipuletur, quam ceteris, quorum nodi obscurius operan-tur? Ego experimento de nodis nitor. Credat alius, quaecunque velit, modo manifeste ve-ritati vim non inferat.

Keplerus (in literis d. d. 4. Julii): De nodis Lunae subiratus con-cludis: ego experientia, inquis, nitor, credat alius, quid velit. Ergo nun-ciabo: et ego fateor, mihi suspectam tuam experientiam, utpote nimissubtilem; malo ergo rationes, quae praeeunt illic, credendo sequi, quamvishoc nihil ad propositum ; fere enim, scito, tecum consentio.

Fabricius: In sententia de inclinationibus et temperamentis (p. 322, 325)tibi partim assentio, partim non. Tu inclinationum causam refers ad ipsos planetas, et postquoque ipsa temperamenta constituendi potestatem illis attribuis. Sic quoque fortitudinemet debilitatem eis concedis , bonitatem vero et malitiam aliunde deducis. Nego, „nec artenec aetatis processu inclinationes mutari;“ quis enim attentius aetatum differentia noncognoscit simul inclinationes, ex anima sensitiva ortas, mutari? (Keplerus in margine lite-rarum Fabricii: „Male refert mea verba.“ Deinde ad proxime praemissa et sequentia: „Veradii.it. Vide quid tu scripseris.“) Quis non videt, alios pueris, alios juveni, alios viro, alios