de rebus astrologicis.
329
vero seni decrepito inclinationum affectus esse? Ad quae olim valde inclinavimus, ea postdamnamus et aversamur; sordere nobis incipiunt, non solum ob pleniorem rationis usum etmajus judicium, sed maxime ob erasis mutationem. Et hanc inclinationum mutationem etdifferentiam non in rationali solum homine, sed in brutis quoque aperte animadvertimus.Porro, si inclinationes in animo conformantur a natalitio sidere, non a temperamento, tummedici ex temperamentorum cognitione et observatione nullum certum judicium de inclina-tionibus sensitivae animae proferre possunt. At medici et philosophi certius judicant de in-clinationibus quam perspicacissimus astrologus ; ergo patet, inclinationes non ab astris, seda temperamentis esse. Judicia medicorum ex temperamentis adeo constantia et quasi per-petua esse non possent, nec semper nec ubique valerent, si inclinationes non a erasi humorum, seda coelo provenirent. Fieret alias, ut erasis corporis saepe esset phlegmatica, inclinatio verocoeli tota Martialis. Videmus quoque in rebus inanimatis crasium differentias potissimum con-stituere virium differentiam, ut aliae herbae habeant vim digerendi, mollificandi, attrahendi,glutinandi, aliae mundificandi potestatem, aliae calefaciendi, aliae refrigerandi vim, prouterasis illarum admittit. Quod in his vires ex erasi, id in animatis corporibus sunt inclina-tiones. Dicis quoque, animum se habere ad coelestia haec na9ij, ut oculus ad lucem,auris ad sonum (p. 316). Haec non absurde dicta sunt, certam enim superiorum relatio-nem ad inferiora esse ipse clare innui, sed non eo modo, quo tu intelligis, non quod animusad coelestes inclinationes sic se habeat, sed quod singuli corporis humores elementares re-spiciunt singulos planetas, ut videlicet fj relativam vim habeat ad humorem melancholicumexcitandum, stimulandum, vegetandum; <$ ad choleram, § ad sanguinem.
In summa, dico, nullas qualitates primas aut secundas praeter caliditatem et lucidita-tem, ut nec ullas inclinationes inesse planetis; vis vero vegetandi in planetis non tam estnaturalis, quam relativa ex ordinatione divina. (Keplerus in margine: Pons asinorum)
Porro: si inclinationes ab astris, malitia vero eorum aliunde, tunc ad constituendumcertum de inclinationibus judicium non solum astra consideranda erunt, sed animi quoquea malitia magis minusve contaminati habitudo astrologo praecognoscenda, et simul in judi-cium adhibenda erit. Verum astrologus judicat solummodo juxta positum coeli et diversita-tem aspectuum, prout illi aut asperi aut mitiores sunt. Ergo eo ipso nolentes volentes osten-dunt astrologi, aut simul bonitatem et malitiam cum ipsis inclinationibus in animis confor-mari, aut si hoc nolunt, incertum ipsorum esse judicium (Keplerus omnino!), vel omninoetiam ab astris originaliter inclinationes non prodire. Quomodo hunc nodum Gordium com-mode solvere possis aut velis, non video, cum ipsa veritas sit. Tu igitur aperte et ingenuead haec de inclinationibus argumenta responde.
Quod dicis, planetis non inesse bonitatem aut malitiam, sed fortitudinem et debilitatem,pulchrum et abjectum (vide p. 315), ad id sic respondeo: fortitudinem et actionis debilita-tem ipsis inesse non nego, cum, ratione distantiae a Terra, situs et luminis &c. etiam ma-jores aut minores vires habeant. Cum vero inclinationem , item fortitudinem et debilitatemplanetis tribuis inesse, an non eo ipso excessum et defectum, qui ab ethicis pro vitiis ha-bentur, simul innues? (Keplerus in margine: defectus non est malum. Omnia bona innatura.) Jupiter et Venus inclinationes jucundas et pulchras tuo judicio dant; si debilesfuerint, etiam suas inclinationes pulchras et debiles, vel beneficam potius naturam debilius natoattribuunt. Necesse sane erit, ex ista debilitate defectum oriri in animo, et inde quoqueharmoniam actionum et inclinationum turbari. Sic de excessu fi et (5 judicandum erit, ubiet fortitudo in suö inclinationum genere vitium pariet (Keplerus: at nondum est malitia).Certe, si inclinationes coelo adseribis, non potes non etiam qualitates illarum bonas velmalas coelo attribuere. Dicis: forte, pulchrum, abjectum, debile tantum illis inesse, nonbonum aut malum; audio; sed quid aliud id est, quam re ipsa bonum et malum, idque ali-quando fortius, aliquando debilius statuere. Video te vocabula mutare, non vero res ipsas.(Keplerus: Melancholia non est furtum.) Vide, mi erudite Keplere, quam procul averitatis tramite novae tuae speculationes te abducant, et in quae devia devenias. Confermeam sententiam cum tua et videbis, quae minus absurdis utatur rationibus. (Keplerus:Tu furta in melancholiam confers aut mecum sentis: sic excusanda scelera temperamentis.)Cupio tamen ex te meliora audire, si in promtu fuerint. Imo te adhortor, ut ad excutiendumveritatis ignem omnem diligentiam adhibeas, et validis contrariorum argumentorum arietibusnostrae sententiae muros oppugnes, et si potes dejicias. Ego veritati libenter cedam.
Keplerus: De inclinationibus confudisti me inter legendum. Ve-lim respiceres ad meas literas priores, quid omnino scripserim. Nam hocquidem, quod tu refutas, plane non scripsi. Dixi, inclinationes implantariipsi animae ex astrorum commensu, hoc est, animum ipsum transire in cha-racterem thematis; notam tui thematis et in te fluere, deinde inclinationes