338
Literae Kepleri aliorumque mutuae
dies 365 dispartitur et latenter se immiscet. Puto astronomica fundamenta hoc non admit-tere. Cupio tuum judicium audire.
Keplerus: In quaestione de amissa die vocas me promiscue etiamad calceos extergendos, prius me poculis" adhibueras. Quid tibi hic opusest mea responsione, in re, quam ipse calles? Navigationes illas non legi;miror nullam-talem mentionem. Nonne in Asia Sol citius oritur et occidit,quam apud nos?
' Fabricius: Quaeritur, an physica causa reddi possit, quod metallorum fossores vir-gula aurea (Haselruthe) auri vel argenti mineras explorent? Ego ex diaboli lusu et super-stitione hominum id oriri puto. Sic quod sagae accusatae per aquam explorantur; nullaphysica causa dari potest. Sic vidi meis oculis (quod aliäs non credidissem) quod Noriber-gensis quidam hic per motum cribri exploravit furem.
Keplerus: Virgulam tuam divinam et praestigias tibi habeas; assen-tior plane. Multa in natura quidem occulta, tale vero nihil in apertumprolatum, quod naturale sit: praesertim quia vi verberum efficiuntur ista.
Fabricius: Qua ratione radicalia signa urbium et regionum inquiruntur? Dubiumnon est, signa et sidera respicere aliquas regiones majori virtutis influxu, quam alias.
Keplerus: Signa urbibus propria nego; quae sunt urbibus, sunt obreges et multos primates, regum amicos, in uno aliquo consentientes.
Fabricius: Unde habes genesin Sig. Bathori?
Keplerus: Bathori genesin mihi Capitaneus Styriae Herberstenius, jussuillustris personae (aut matris archiducum aut repudiatae principis) tradiditexaminandam. — Pro observatione 29. Jan. 1603. (v. s. p. 323) gratias ago.
Fabricius literis [d. d. 14 (24.) Mart. 1603], e quibus sequentia desumsimus, eodemdie alias addidit, et ipsas quaestionibus refertas, ad quas Keplerus his tantum interrumpensorationem: „ad illas 14. Martii geminas“ respondit in iisdem literis d. d. 4. Julii.
Fabricius: Habes hic quaestiones nonnullas alias, in prioribus omissas: Quid de geo-mantia judicas?
Keplerus: Cum geomantia facesse ad virgulam divinam; nihil legi,nisi quae J. Fortius Ringelbergius furibundo calamo' exaravit.
Fabricius: De quadratura circuli dubius sum, quid utilitatis inde?
Keplerus: Nesciri eam necessario, repetes ex prioribus literis, ubicomparationem inter rationalia et irrationalia cossica et circulum institui.Nullum usum video.
Fabricius: Rationem directionis in Luna latius explicatam velim.
Keplerus: Si Luna careret proprio motu, moveretur tamen aeque ce-leriter Soli, quocunque loco sit sita quiescens: quia ejus orbis circumfertura Terra, cujus motus Solis motum repraesentat. Jam dico, quae Terraenostrae matris motu moveantur, significare, reliqua, quae proprio, promittere.Luna utroque communicat, significat igitur et promittit. Significatrix igitur,ut est, dirigenda omnino, et id motu Solis, tam celeris est ejus directioquam Solis et in ecliptica ut ille. Si quid aliud scripsi, quod explicaricupis, id excidit.
Fabricius: Cupio scire, quid tu de spectris nocturnis, campanarum pulsibus, nocturnisexsequiis judices? ,
Keplerus: Haec ad geomantiam et virgulam divinam. Geniorumopus sunt illa portenta, si quod naturale (seu quasi) opus sunt. Exercebotamen te vicissim. Fieri monitiones per somnia, negari nequit. At somniafiguris et tropis constant oratoriis: quaenam haec natura est, quae verita-tem tutelae causa insinuat, non directe proponit, sed per ambages? Hucenim tandem recidit et tuus campanae pulsus. Mirabilem naturam, quaealiter nobiscum colloquia agitare et commercia non potest, nisi talibus nu-tibus! Et qui fit, ut hos nutus edant? Cur non eadem opera veros et