Band 
Volumen primum.
Seite
337
JPEG-Download
 

de rebus astrologicis.

337

ficatoribus : idque fortasse, non simpliciter affirmaverim; causa vero, quiaantiscia oriuntur iisdem circulorum punctis, directio vero requirit huncortum. Sol et Luna propriis motibus (qui supponuntur in directione) nihiltale experiuntur respectu sui ipsius motus. Antiscia enim a primo motu<nomen habent et definitionem.

Fabricius: Abrahamus Scultetus in edito suo sphaerico libello ex sententiaAlpetragii et Taurelli tradit motum planetarum ab occasu in ortum nullum esse, quod naturanon patiatur rem unam et eandem numero uno eodemque tempore in dextram et sinistrampartem ferri, et dicit, Solem motu proprio a meridie in septentrionem ferri. Scire cupiotuam de hac opinione sententiam. ®)

Keplerus : Jam et regara sententiarum et hydram mihi Lernaeamobjicis Sculteti et Taurelli &c. Dicam igitur sententiam tantopere rogatus.Ipse non legi. At si esset, ut tu statuis, ut Sol Terram ab austro in sep-tentrionem circumiret, primum aequinoctialis dies ma-neret suo statu, tropicis vero punctis Sol, non con-tentus aequali et plana via, ad polum iret parallelosstellarum omnium aemulatus, transiret igitur capitalocorum plane omnium in anno bis; sub polis exureretomnia, dies enim semestris in medio sui Solem ha-beret in vertice quiescentem. Tunc itaque etiam nobisincumberet ingens aestus, si Sol sine occasu in locopoli haereret. Non puto, illos hoc dixisse. Illud for-tasse dixerint: sint AB, CD tropici, E Terra, AC Solis circulus non in-cludens Terram. Hoc sane pacto sequentur ejus declinationes, sequeturhiems aestasque suo ordine. At si AC circulus sit ad horizontem rectus,Sol in altero aequinoctio aberit a nobis minus 1414, altero paulo minus2414 amplius duplo (?), Tanto igitur major apparebit. Nec aequale tem-pus erit a solstitio in solstitium, sed multis diebus auctius in aestate.Sol parvus. Sin autem circulus sit rectus ad meridianos omnium locorum,tempus ab aequinoctio in aequinoctium plurimorum dierum intervallo minuserit altero, eo, quod Sol hic obviet primo motui, illic eum sequatur. At'ipsi autores non ferunt contrarietatem motuum. Denique, si Taurellus exPatricio loquitur, haec est Patricii sententia: astra non intenta esse incirculos, sed in ipsum totale apotelesma motuum omnium, inque has ipsasspirales lineas, quales nobis apparent, quas animo universas concipiant.

Tale quid et Scotus ille contra Tychonem (Craigius; v. p. 279) de motucometarum effutivit. Haec sententia peccat varie. Primo facit astra Deos,quae flexus fortuitos immediate possint memoria retinere inde a creationeet exsequi. Imo absurda de natura mentis cogitant, quasi mentis nullumsit opus sine ordine, cum Deus ipse sequatur ordinem. Amplius naturaminfinitate deformant, dum paucos circellos fastidiunt, et infinitas spiras, sibinulla parte in aeternum similes, seu ex toto seu ex parte, in locum circu-lorum recipiunt. Certitudinem doctrinae tollunt; cumque astronomi ordineminveniant ex spiris illis, putant illi, hoc fieri per accidens, ut mundus Epi-curi per accidens ex temerario atomorum concursu est constitutus. Deniquehostes sunt philosophiae, patroni ignorantiae. Natura simplicitatem amat,illi etiam inventam laboriosissime tamen respuunt. —

Fabricius: Cardanus scribit, Magellanum in circumnavigatione orbis unum diem inanno minus habuisse, quam alii, propterea quia occasum versus navigarit; contrarium, dicit,eventurum illis, qui versus ortum navigant. Sed Dracus nihil talis rei in itinerariis recor-datur. Certum quidem est, in 365 diebus 366 revolutiones fieri, at unica illa revolutio in

Kepleri Opera I. 22

Fig. 3.