Band 
Volumen primum.
Seite
344
JPEG-Download
 

344

Literae Kepleri aliorumque mutuae

in 2 0 ^ parallactice, est tamen ultra 17° $ eccentrice, et vero ipse pro-prius Martis motus facit latitudines; parallaxes tantum augent vel minuunt,quales inveniunt. De directione objectionem dilui modo meo supra expo-sito, qui habet consentaneum et naturalem modum, ut dies significet annum.

Fabricius: Tengnaglium ad respondendum moveas et brevi respondeas ad omnia etsingula; sic me ad plura excogitanda incitabis, ut hactenus factum.

Yale praestantissime vir, vige et flore et triumpha <3 et cetera astra; nos astrophilitubicines gloriae tuae strenui erimus et esse volumus. Saluta circulum tuum ex me officiose,Dominum Matthaeum (Seyfardum) et alios.

Yale &c. Esenae d. 24. Jun. v. st. 1603.t In literis brevioribus, quae has secutae sunt, haec deprehendimus huc referenda:

In Hollandia, scribit Fabricius, moritur ante annum Martinus Everartus astrono-mus. Duos ibi inveni, qui, praeter Scaligerum, quadraturam circuli asserunt. Geometraeillic maximi, astronomi proletarii, astrologi nulli. Tuum Prodromum multis commendavi.

Plura nunc non habeo, quod tua ad varias meas diversis temporibus et literis propo-sitas quaestiones sollicite exspectem responsa; quod quo citius feceris, eo gratius erit. Ha-bebis postea mirabiliora, quae huc illuc in Batavia consecutus sum.

Saluta D. Cancellarium nostrum et D. Petrum Yischerum, patronos meos quondam opti-mos, quorum destitutus consilio et auxilio nunc misere vivo et de relinquenda patria cogito.0 instabilem aulam! 0 varios aulae mores! 0 monstra aulica afris diriora!

Dabantur Esenae ex moesto musaeo, flente et agonizante Urania nostra d. 11. (21.)Aug. 1603. Tuae Praestantiae addictissimus

D. Fabricius.

Spectat his querelis (quas, ob manum viri lectu difficillimam non plane enuclearepotuimus) Fabricius spem forte tum temporis tenuem, postea demum (sub finem anni 1603.Comp. p. 341) ad eventum perductam Esena Ostelam transmigrandi.

Keplerus haec tantum respondit: Quae mirabilia Belgica jactas, primoquoque tempore scribe. Commentarios teTQaycovi^ovtaq parvi facio; rem im-possibilem tentant, quod scio; imqaucu, inquam. (Comp. p. 338.)

Fabricius (d. 22. Dec. v. st. 1603): Quaeso plurimum, ut respondeas. Video tetergiversari, quod et aperte miniteris, nisi ad tuam dissertatiunculam respondeam, quid inea probem vel improbem (Comp. p. 326). Ego certe non is sum, nec tanta est ingenii meisubtilitas, ut subtiles tuas rationes percipiam. Nihil vero magis me movet, quam quodTerrae animalem facultatem tribuas, eamque aspectuum operationis veram causam esse. Inceteris nihil desidero.

In astrologicis judiciis genesium nunc constantior et circumspectior esse incipio, post-quam tuam dissertatiunculam legi et tuas rationes contrarias cognovi. Quod profectionibusnihil tribuis, in eo te multum a scopo aberrare suo tempore ipse cognosces. Scio, te nonfacile nunc assensurum mihi, priusquam ex veris motibus 3 et fj (quos adhuc desidero) tibifidem fecero, nec mihi quoque antea in omnibus satisfacere possum. Non dubito, te 3 fiet ![. diligenter per instrumenta Tychonica observasse. Communices, quaeso, ut et in 5. $ •Ego mane circa h. 7. positum vidi hunc:

* 1 )

Distantia ‘2J. et fi circiter 2 °. ^ optime videbam.

Scripsisti ad Ridderhusium, te rationem aliam compendiosiorem supputandi motum Lu-nae invenisse. Communices, rogo.

Scire cupio, an quaedam specialiora de magna conjunctione sis editurus ? Herliciusreformatorem ex aquilone (Danum innuere videtur) producit; sed quam certe, non video.

Quem dicit Fabricius, Riddershusius (Ludolphus) Bremae degebat et pauca cumReplero egit per literas de Tychonis operibus (Comp. Hanschium p. 202 sq.). DavidesHerlicius, „Medicus, Astronomus, Historicus et Poeta“ (nat in oppido Zeitz a. 1557.mort. Stargardi a. 1636), astrologiae vanitatibus quam maxime deditus, hanc sententiamexhibuit forte in libro „die Sternglocke“, 1603. Si quis plura de Herlicii scriptis cognoscerevelit, eu;n rejicimus ad Joecheri Lexicon, qui recenset illorum longam seriem.

Keplerus: Observationes nostrae frigent. Instrumenta in horto Cae-saris sub dio putrescunt. Utor sextante et quadrante parvo ex Ilofmanni