de rebus astrologicis.
345
liberalitate (comp. p. 101). Sed frigus magnum fuit et repentinum, venti acer-rimi, et propere diluxit. Die tamen 25. Dec. sic vidi, in ipsis natalitiis (st. n.).
2 * * 15
* <4
* ($ tj, $ "4 prope aequales, major tamen $1),
Cor angulus $ 4 tj minor recto.)
Statim ad Caesarem retuli, me vidisse igneum trigonum , quia trian-gulum fecerunt (comp. lib. de Stella Nova cap. XI.).
Tn altitudine circiter 8° incidebant in eundem verticalem; tunc altitudo■4 7° 35', paulo post tj 9 0 7'. Si 4 interea mansisset, haec esset vera
distantia 1 0 32', et propterea ^ magna inter 15. et 16. Decembris. Sed
quia 4 inferior interea ascendit, distantia fuit minor 1 0 32'. Sane die 28.cum 4 jam ad sinistram verticalis tj staret, sumta est altitudo t) 7 0 12',post 4^° 48'. Itaque, quia 4 interim (etsi pene eodem instanti) non-nihil assurrexerit major, igitur in 'eodem plane circulo magno fuerunt. Die
16. Dec. vidi 4 et £ in distantia 5 vel 6°, sed tj non vidi.
De conjunctione magna plura scribere non est necesse, nisi quis contraHerlicium scribere velit. Scripsi Caesari, sed non puto necesse esse, utimprimatur. — In Luna plus non potui praestare, quam ut trianguli solvendilaborem una tabula prosthaphaeretica tollerem. Scriptio pro uno loco Lu-nae etiamnum multa est. Sed qui semel memoria tenet praeceptum, atten-tionis onere levatur in colligendis tot lineis motuum mediorum. Exemplarmihi non suppetit, nec est amanuensis. Agam cum Fischero.
Scriptum, quod supra dicit Keplerus, „Judicium de trigono igneo“ e Mss. Petrop. de-sumtum infra sequetur. Theoriam Lunae Tychonicam emendare conatus Keplerus, Herwartoab Hohenburg dedicatam publici juris facere voluit. Manuscriptum paratum ad typos variismotus causis retinuit; illud item inest Mssc. Petropolitanis, suo loco editioni nostrae adjun-gendum. — Fabricius his concludit literas: Vale. Proxime plura habebis. Ego per5 menses domo abfui, primum in Hollandiam abieram, dein propter pestem in arce quadamFrisiae per 3 menses haesi et aulae officio concionandi inservii. (Inscriptio: Erudit, etpraest. D. M. J. Keplero, Kais. Mtt. wolverordneten Math. , meinem vilgunstigen Hern. ZuPraga in der new Statt, bei dem olden Sloss oder bei Hern Minquitz oder Max. Kochthoerfragen.)
Pergit Fabricius quaerendo in literis d. 26. Dec. (v st.) datis: Qui fit, quod cum toni-trua in alto facta ad 3 aut 4 milliaria audiantur, tormentorum tamen strepitus ad 18 mil-liaria audita sint?
Keplerus: De tonitrubus scripsi prioribus literis (p. 320).
Fabricius: Quaeritur, an sit in homine facultas sensitiva, peculiaris et separata quae-dam anima, ut in brutis, vel an sit pars animae rationalis ?
Prognosticum tuum ad annum 1604 mihi transmittas quaeso. Maxime placuerunt duo-rum praecedentium annorum, et video alium in iis genium aliamque experientiam, quam inaliorum calendariis.
Hisce vale et Fabricium tui nominis studiosissimum mutuo dilige tuamque uxorem etalios Uranicos, praesertim Jo. Erichsen officiosissime saluta.
Keplerus: De animis propemodum sentio, ut de speculis, quae Solirradiat. Desinit esse sensitiva, sed non desinit esse. Est in animis vultusdivini potiore sui parte; quod in ea materiatum est, id dissolvitur. Ettunc to vqpigafxefov perit, cum nec materiola plane in nihilum abeat, necdivina illustratio. Altissima speculatio est. In uno tamen laboro, quomodoanimae impiorum damnari-et tamen esse possint?
Haec sequuntur disquisitiones de Martis motibus, addendae „Commentariis de motibusStellae Martis“. Conclusionem epistolae amanuensis Kepleri non adscripsit.
In literis, quae has secutae sunt Fabricii responsionibusque Kepleri rarius agitur dequaestionibus astrologicis, quamquam his non omnino omissis. Martis praecipue theoria prae-